Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/476

Haec pagina emendata est
454

si tangam eam, extra se ipsam rapitur; et ideo nichil magis expedit egris curandis nisi dare eis quod volunt et quod desiderant. Et sic per tales allegaciones filius evasit et noverca defuncta est.

Moralizacio. Carissimi, rex iste potest dici primus parens Adam, qui locum et imperium habebat, scilicet paradisum, quem deus dominum tocius mundi constituit. Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Qui desponsavit pulchram uxorem i. e. animam ad dei similitudinem creatam, ex qua genuit filium i. e. Christum sua progenie productum quantum ad humanitatem. Uxor i. e. anima moritur spiritualiter per peccatum, quod commisit; statim duxit aliam uxorem, scilicet iniquitatem et miseriam in quam cecidit, per quam paradiso privabatur et in isto mundo ponebatur, ubi in sudore et labore vixit. Filius dei, qui erat de sua progenie, secundum carnem de imperio celesti propter nostram infirmitatem et iniquitatem descendit, qui factus est noster medicus. [95] Perfectus autem medicus omnes infirmitates curat, in tantum quod fama ejus in celo et in terra et in inferno volavit. Sed pater noster Adam graviter infirmabatur per peccatum commissum tam in corpore quam in anima; in corpore perdidit gloriam et honorem, quando de paradiso est expulsus; in anima, quando a deo separatus est et in infernum collocatus, deus vero optime et perfecte illum sua benedicta passione curavit, sed novercam, scilicet diabolum, cui per peccatum conjunctus erat, numquam volebat curare. Dic ergo michi quare habuerint eandem infirmitatem, quia ambo per peccatum ceciderunt? Ad hoc dico: Licet ambo peccaverunt, tamen alio et alio modo; diabolus sine suggestione et ex propria malicia, homo vero per diabolum temptatus et ex fragili materia plasmatus in peccatum cecidit et oleum misericordie peciit; ideo medicus dominus noster Ihesus Christus hominem curavit, sed non novercam scilicet diabolum. Noverca illa est causa, quare filius dei a multis hominibus in alienam regionem mittitur et ab eis expellitur; sed e converso presencia divina est causa mortis diaboli, quia ambo se non compaciuntur.




Cap. 113. (105.)

De spirituali pugna et remuneracione pro victoria.

Adonias regnavit dives valde, qui torneamenta et hastiludia multum dilexerat; unde quoddam torneamentum fecit proclamari, ut quicumque se in torneamento melius haberet, mercedem condignam