Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/473

Haec pagina emendata est
451

cepit et leo alium. Per fluvium illum mundum intelligere debemus, per leonem diabolum, per lupum propriam carnem. Diabolus rapit a corde hominis bonam voluntatem, caro bonum opus. Caro bonum opus, racio dicit, bonum esse jejunare et in bonis operibus vigilare; caro dicit: Melius est, bene comedere et suaviter dormire. Quid ergo est faciendum? Si illa duo ablata fuerint ab homine, scilicet bona voluntas et opus meritorium, certe pastores et aratores habent cum canibus viriliter sequi. Pastores isti sunt confessores discreti, qui habent nos dirigere, et a via perdicionis deducere; aratores sunt predicatores, qui habent terram cordis nostri per sacram scripturam arare, spinas peccatorum evellere, et virtutes inserere, vitia exstirpare, et per consequens hominem in servicio dei nutrire, ita quod sint in una civitate, scilicet in una dilectione et concordia ut caro spiritui non contradicat. Tunc rex misit ad querendum Placidum; sic deus misit primo patriarchas ad hominem, secundo prophetas, sed homo nolebat fateri eos cognoscere, donec venit filius dei et nos suo precioso sanguine redemit; ideo justum est, ut hospicium domus nostre sit mundum per opera meritoria, in quo non sit peccatum. Et sic apparebit uxor munda et speciosa, scilicet anima cum duobus filiis i. e. cum voluntate propria deo semper serviendo per opera misericordie. Et videas, quod signum habeas, per quod poteris cognosci, sicut Placidus habuit. Signum illud debet esse dilectio dei et proximi, ut deum super omnia diligas [93b] et proximum, sicut teipsum; et sic poteris fieri magister militum, scilicet omnium sensuum, eos virtutibus subjiciendo, et super martirium marceracionis ad vitam eternam pervenire. Quod nobis concedat etc.




Cap. 111. (103.)

De custodia et circumspectione habenda ad gregem commissum.

Quidam nobilis quandam vaccam candidam habuit, quam multum dilexit propter duo; primum quod candida erat, secundo quod in dando lac habundavit. Nobilis ille pre nimio amore ordinavit, quod vacca duo cornua aurea habuit; et inter se cogitavit, cui posset vaccam ad custodiendum committere. Erat enim tunc temporis quidam homo, nomine Argus, qui verax in omnibus erat et centum oculos habebat. Nobilis iste nuncium ad Argum misit, ut sine dilacione ulteriori ad eum veniret. Qui cum venisset, ait ei: Vaccam meam cum cornibus aureis tue custodie committo, et si bene custodieris, te ad