cupiscencia carnis; immo totus mundus est in maligno positus; ergo ve illis, qui mundana eligunt! Memento ergo, homo, quia cinis es et in cinerem reverteris. Secundus pastillus erat plenus ossibus mortuorum et signat carnem i. e. carnales homines, ut sunt ociosi, gulosi, luxuriosi, qui cum omni studio intendunt, carni placere; contra tales dicit apostolus: Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Tunc invenietis opera vestra quasi ossa arida, que nichil aliud valent, nisi ut comburantur; ve ergo illis, qui illum pastillum, scilicet carnales delicias, eligunt! Tercius pastillus erat plenus argento et auro puro, et ille designat celum empireum, in quo est thesaurus infinitus. Pauci sunt respective, qui manum ad illum pastillum ponant, unde Matth. i: Lata est via, que ducit ad inferos; stricta, que ducit ad celum; ideo pauci per eam ambulant. Quid ergo est faciendum? Certe vocari pauperes et debiles i. e. justos atque sanctos, qui in vita ista per tribulaciones multas propter deum transierunt et multas miserias sustinuerunt; talibus dicetur illud Math. xxv: Venite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est. Ad quod nos perducat etc.
Cap. 110. (102.)
De errantium mirabili revocacione et afflictorum pia consolacione.Trajanus imperator regnavit, in cujus imperio erat quidam miles, nomine Placidus, qui erat magister milicie ex parte imperatoris. Iste erat in operibus misericordie valde assiduus, sed tamen idolorum cultui deditus. Habebat autem uxorem ejusdem ritus et misericordie existentem, duosque filios ex ea procreavit, quos juxta suam nobilitatem magnifice educari fecit, et quia operibus sedule insistebat ad viam veritatis meruit illustrari. Quadam enim die, cum venacioni insisteret, gregem cervorum reperit, inter quos unum ceteris speciosiorem et majorem conspexit, qui ab aliorum societate discedens [89b] in silvam vastiorem prosiliit, unde cum alii milites circa reliquos cervos occupati essent, Placidus illum toto visu insequebatur et ipsum capere nitebatur. Quem cum totis viribus insequeretur, cervus tandem super quandam rupis altitudinem conscendit et Placidus appropians, qualiter eum capere posset, in animo sedule cogitavit. Qui cum cervum diligenter inspiceret, vidit inter cornua ejus formam sancte crucis supra solis claritatem fulgentem et imaginem Ihesu Christi, qui per os cervi sicut olim per asinam Balaam, sic ei locutus est, dicens: O Placide, quid me insequeris? Ego tui gracia in hoc animali apparui