Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/465

Haec pagina emendata est
443

querendo pecunias suas, et venit ad civitatem et ad domum hospitis, qui truncum invenit. Cum mencionem de trunco perdito faceret, audiens hospes intellexit, quod pecunia ejus fuit et cogitavit: Jam probabo, si voluntas dei fuerit, ut pecuniam ei reddam. Fecit fieri hospes tres pastillos de pane; primum implevit de terra, secundum ossibus mortuorum, tercium cum pecunia, quam invenit in trunco. Hoc facto dixit fabro: Volumus comedere tres bonos pastillos de optimis carnibus, quas habeo; quemcumque elegeris sufficienciam habebis. Faber vero unum post alium levavit, pastillum plenum terra magis ponderantem invenit et illum elegit, et ait hospiti: Si plus indigeo, illum secundum eligo. Ponens manum super pastillum plenum de ossibus mortuorum. Tercium pastillum tibi habeas. Hospes hoc videns in corde suo dicebat: Jam clare video, quod voluntas dei non est, quod ille miser pecuniam habeat. Statim pauperes ac debiles, cecos et claudos vocavit, et in presencia fabri pastillum aperuit et ait: Ecce, miser, pecuniam tuam, quam manibus tuis tradidi, tu pocius pastillos de terra et de ossibus mortuorum elegisti, et bene, quia deo non placuit, ut pecuniam illam rehaberes. Hospes statim coram suis oculis totam pecuniam inter pauperes divisit; et sic faber cum confusione magna recessit.

Carissimi, faber iste potest dici quilibet homo mundanus, qui pocius nititur mundo servire, quam creatori nostro. Per truncum istum undique clausum cor cujuscumque avari intelligitur, quod semper est clausum quoad celestia; pecunia inclusa sunt quedam opera meritoria, que aliquando miser homo committit, ex timore dei compulsus; mare, quod fluit et refluit, est mundus iste, qui rapit de corde avari, quitquid boni commiserat, non tamen virtutes, quas in baptismo recepit, sed eciam bonas cogitaciones cordis. Math. vi: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Hospes, qui truncum invenit, est bonus prelatus vel confessor discretus, qui tenetur circa peccatorem diligenciam habere et eorum corda et facta scrutari et investigare, quomodo poterunt ad viam rectitudinis duci; unde homo tenetur sequi viam, per quam poterit salutem invenire, scilicet ad confessionem currere et in domo ecclesie hospitari, ejus preceptis obedire; [89] tunc confessor debet eis tres pastillos ostendere, ut unum eligat de istis, per quem famem peccati exstinguere possit. Primus enim pastillus erat plenus terra, et designat mundum; quem si mundanus homo elegerit, in vita ista nichil aliud inveniet, nisi terram puram i. e. sepulchrum vix septem pedes continens, quia omne, quod est in mundo, aut est superbia vite aut concupiscencia oculorum aut con-