Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/463

Haec pagina emendata est
441

aliis fiet; si vero eodem die non venerit, quid ad hoc respondebis? At ille: Domine, omnem securitatem, que tibi placet, adimplebo; quam si non venerit, pro ejus amore mortem sustinebo. Ait judex: Peticionem tuam exaudiam, ita tamen, quod te in vinculis habeam, quousque [87b] ipse redierit.[1] Et ille: Bene placet michi. Tunc judex istum posuit in carcere et alium libere misit abire. Ille vero domi recessit, de uxore, prole et familia ordinavit, et tamdiu expectavit, quod ad tres dies judicii, in quo[2] omnes malefactores coram judice sunt presentati, et inter alios ille, qui prompte se carceri obtulit, pro amico suo est presentatus. Ait ei judex: Ubi est amicus tuus, qui hodie deberet redire et te liberare ac salvare? At ille: Domine, spero, quod non deficiet. Judex vero diu exspectabat, si veniret, et non venit. Statim dedit pro sentencia, ut ad patibulum duceretur; et sit factum est. Cum vero ad patibulum venisset, ait ei judex: Carissime, imputes tibi et non michi, quod nunc morieris. Dixisti, quod amicus tuus veniret et te liberaret. Ait ille: Domine, ex quo mori debeo, instanter peto, ut ante mortem meam pulsare potero. Ait judex: Cujusmodi pulsacio erit illa? Qui ait: Ante mortem meam tribus vicibus clamare. Et ille: Michi placet. Ille incepit alta voce clamare primo, secundo, tercio, et respexit circumquaque, et hominem agili cursu venientem vidit a longe et ait judici: Mortem meam differas; ecce hominem venientem video; forte ipse est socius meus, qui me hodie liberabit. Judex vero cum ipsum venientem audisset, exspectavit; et ecce socius ejus venit et ait: O domine, ego sum ille, qui de bonis meis, uxore et amicis meis disposui, et amicus meus interim in periculo mortis pro me stetit; illum libere permittas abire, quia paratus sum, pro peccatis meis mortem sustinere. Judex respexit eum et ait: O carissime, dic michi causam, quare adinvicem estis tam fideles? Et ille: Domine, a pueritia quilibet alteri fidem dedit, ut in omnibus fideles essemus; et hec est causa, quare ipse in loco meo se posuit, quousque de domo mea ordinassem. Judex ait: Ex quo ita est, tibi mortem remitto, et sitis michi fideles; de cetero mecum manebitis, et de prebenda necessaria vobis providebo per omnia. At illi: Domine, omnem fidelitatem amodo promittimus vobis. Judex igitur eos recepit ad graciam, et omnes judicem laudabant, qui fecit eis talem misericordiam.

Moralizacio. Carissime, rex iste imperator est pater celestis, duo latrones anima et corpus, qui facti sunt per peccatum socii, sed in baptismo adinvicem [88] uniti, ita, quod quilibet dedit alteri fidem,

  1. redierit] orig. redierint.
  2. quo] orig. qua.