Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/461

Haec pagina emendata est
439

cameram intravit, mulieres pulcherrimas in purpura et pallio operantes invenit et nullum verbum ei dixerunt. Deinde stabulum equorum intravit et optimos equos et asinos et sic de ceteris invenit, eos tetigit, et ad tactum suum lapides apparuerunt. Hoc facto omnia habitacula palacii visitavit, et quicquit cor ejus desiderabat, hoc invenit; deinde sicut prius aulam intravit et de recessu cogitabat ac in corde suo dicebat: Mirabilia vidi hodie, et quicquit cor desiderat, hoc poterat invenire; verumptamen nullus dictis meis credet de istis que vidi; et ideo bonum est, in signum veritatis aliquid mecum portare. Ad mensam superiorem respexit, ciphos aureos ac cultellos optimos vidit; ad mensam accessit, unum [86b] ciphum cum cultello de mensa levavit, ut secum portaret. Cum vero in sinu suo collocasset, imago, que in angulo cum arcu et sagitta stabat, ad carbunculum sagittam direxit et illum percussit et in multas partes divisit. Incontinenti tota aula facta est sicut nox tenebrosa; clericus videns totaliter est contristatus; viam exeundi propter nimiam obscuritatem invenire non poterat; et sic in eodem palacio misera morte mortuus est.

Carissimi, ista imago, que dicit: Percute hic, est diabolus, qui circuit querens, quem devoret, que habet manum extensam, i. e. potestatem super peccatores decipiendos, qui dicit: Percute hic, i. e. homini avaro dicit: Percute hic, in terra bona mundana appetendo, cor tuum in terrenis ponendo. Clericus, qui venerat, postquam alii recesserunt, est homo cupidus sive avarus, qui sicut bonus clericus die ac nocte studet, ut scienciam sibi ipsi imprimat et alios doceat, nec saciari poterit, quin semper nova inveniet; eodem modo homo cupidus die ac nocte studet in terra, in mari, quomodo poterit bona mundana acquirere, nec oculi ejus saciantur; et ideo contra tales dicit Seneca: Cum omnia peccata senescunt, sola cupiditas juvenescit. Illi, qui venerunt ad imaginem, sunt boni christiani et precipue religiosi, qui mundum respiciunt, quantum ad victum et vestitum, et sic recedunt, nec superscriptionem diaboli curant; tales pericula evadent. Clericus vero per umbram digiti in terram percussit; sic avarus per umbram scilicet mundi vanitatem, que est quasi umbra transiens, accipit ligonem i. e. corpus condensum et assensum ac intellectum, per que divicias mundi incipit fodere; cum vero gradus invenit, descendit; primus gradus est superbia, secundus concupiscencia oculorum, tercius concupiscencia carnis. Per istos gradus et alios diversos cupidus descendit, et pulchrum palacium, ut ei videtur, plenum hominibus ac vanitatibus invenit, scilicet mundum istum, in quo et in quibus miser homo miro modo delectatur. Imago, que cum arcu stabat, est mors,