requiri fecit, sed non est inventus; lapidem secum custodivit et vitam in pace finivit.
Moralizacio. Carissimi, rex iste potest dici quilibet homo mundanus, qui tenetur regere se ipsum, et tamen cecus est quantum ad spiritualia, sed videns clare quantum ad temporalia. Campana suspensa est lingua predicatoris, que certis temporibus debet pulsari. Corda campane est sacra scriptura, per quam predicator habet descendere, et virtutes atque vicia intimare, quomodo peccatores per virtutes poterunt ad celum ascendere, et per peccata in infernum introire. Serpens, qui fecit nidum sub corda capane, est discretus confessor, qui habet se ponere sub sacra scriptura et in nido i. e. in corde peccatoris pullos i. e. bonas virtutes producere. Si vero aliquis sensus per peccatum sit inviciatus, i. e. infectus, habet cordam sacre scripture pulsare, tunc judex i. e. racio debet descendere, et omnia per veram confessionem excutere et corrigere, sed sepe contingit, quod prelati et confessores sunt tepidi et negligentes et pergunt extra ad mundana et sic subditi manent in periculo, quia bufo i. e. diabolus locum occupat. Quid ergo est faciendum? [85] Certe ut confessor redeat ad peccatorem ducendo secum pullos i. e. bonas virtutes. Serpens habet duo, portat venenum penitencie et antidotum absolucionis salutis anime et debet contra diabolum pugnare informando peccatorem quomodo diabolo est resistendum et sic eum de corde peccatoris expelles. Deinde serpens lapidem portavit etc. sic discretus confessor per sacram scripturam debet peccatori lapidem i. e. Christum dare, de cujus virtute visum spiritualem potest recipere et per consequens vitam eternam obtinere.
Cap. 106. (98.)
Quod est vigilandum contra fraudes diaboli, ne nos decipiat.Olim erant tres socii, qui ad peregrinandum pergebant. Accidit, quod cibaria preter unum panem invenire non poterant, et erant famelici valde, dixerunt adinvicem: Si iste panis in tres partes dividatur, unicuique pars non sufficeret ex nostris ad saturandum; habeamus ergo sanum consilium, quomodo debeamus de isto pane disponere. Ait unus: Hic in via dormiemus et quilibet sompnium habeat, et qui majus mirabile viderit, ille totum panem habeat. Responderunt alii duo: Bonum est consilium. Et inceperunt dormire. Ille, qui consilium dederat, surrexit et ipsis dormientibus panem totaliter