Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/457

Haec pagina emendata est
435

vatum. Post hoc miles contra regem deum omnipotentem surgit, quociens mortaliter peccat et virtutibus spoliatur, quas in baptismo recepit, sed leo scilicet genus humanum capitur, quociens divinis preceptis obligatur et in foveam penitencie projicitur; si vero miles homo scil. peccator in eadem fovea projicitur, omne malum ei evenire poterit immo bonum, quia salutem anime potest promerere. Ad quam nos perducat etc.




Cap. 105. (97.)

De vicissitudine cujuslibet boni et presertim recte judicantium.

Theodosius regnavit prudens valde, qui lumen oculorum amiserat, qui quandam legem dedit, quod quedam campana in palacio esset posita, et quicumque causam aliquam tractare haberet, cordam campane propriis manibus pulsaret, ad cujus pulsacionem judex ad hoc constitutus descenderet et unicuique justiciam faceret. Erat autem quidam serpens, qui sub corda campane nidum fecerat, et infra tempus breve pullos produxit, et cum pulli ambulare poterant, perrexit quodam die ad spaciandum cum pullis extra civitatem. Cum vero serpens absens esset, bufo nidum ejus intravit et occupavit; serpens cum pullis rediens et bufonem nidum occupantem videns contra eum pugnavit, sed bufonem devincere non poterat, et sic bufo nidum occupavit. Serpens cum hoc vidisset, caudam suam circa cordam campane [84b] involvit et fortiter traxit ac pulsavit ac si diceret: Descende, judex, et fac michi justiciam, quia injuste bufo nidum meum occupat. Judex cum campanam audisset, descendit, et neminem videns, iterato ascendit; hoc videns serpens iterum pulsavit; judex hoc audiens descendit, et cum serpentem cordam trahentem vidisset, et bufonem locum ejus occupantem, ascendit, et totum regi denunciavit. Ait ei rex: Descende et non tantum bufonem expelle, sed illum occide, ut serpens locum suum occupet! Quod et factum est per omnia. Post hec vero uno dierum cum rex in stratu suo jacuisset, serpens cameram suam intravit portans in ore suo lapidem preciosum. Hoc cum vidissent servi, regi dixerunt de introitu serpentis, ac ille: Nolite eum impedire! Credo quod nullum malum michi faciet. Serpens super lectum ejus ascendit et versus faciem ejus perrexit; cum vero ad oculos venisset, lapidem super os cadere permisit et statim cameram exivit; cum vero lapis duos oculos ejus tetigisset, rex clarum visum recepit; non modicum gaudens, serpentem