Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/455

Haec pagina emendata est
433

omnes nobiliores hospitantur, quia alia non est pro hospitibus. Conveniemus precio cum hospite et uxore, et cum imperator in stratu suo jacuerit, illum occidamus. At illi:[1] Bonum est consilium. Cum vero rex ad illam civitatem venerat, in eadem domo hospitatus erat, fecit ad se vocari hospitem domus; et cum eum vidisset, apparuit senex valde. Ait imperator: Numquid uxorem habes? Et ille: Eciam, domine. Qui ait: Ostende michi eam! Quam cum rex vidisset, apparuit juvencula, habensque xviii[2] annos in etate. Ait rex camerario suo: Perge cito et lectum meum alibi preparato, quia hic non manebo. At ille: Eciam, domine; sed jam parata sunt omnia; ideo non est bonum, alibi jacere, eo quod in tota civitate non est pro nobis hospicium utilius. Et ille: Ego dico tibi, quod alibi jacere volo. Statim camerarius omnia disponebat et rex occulte ad alium locum accessit et militibus suis dixit: Vos, qui vultis hic manere, potestis, sed mane ad me accedatis. Cum omnes dormirent, senex cum uxore sua surrexit, quia precio conducti erant, ut regem dormientem occiderent, et omnes milites occiderunt. Mane vero surrexit rex et milites suos occisos invenit. Ait in corde suo: O si hic jacuissem, cum aliis necatus fuissem! Jam tercia sapiencia vitam meam salvavit. Senem cum uxore et tota familia in patibulo suspendi fecit et quamdiu vixit, istas tres sapiencias secum retinuit et vitam beatam finivit.

Carissimi, iste imperator potest dici quilibet bonus christianus, qui habet imperium corporis sui et anime sue, seu animam regere; janitor in porta est voluntas libera, quia nullum peccatum, nisi sit voluntarium; mercator, qui venit ad portam, est dominus noster Ihesus Christus, juxta illud apocalyps.: Ego sto ad hostium et pulso; si quis aperuerit michi, intrabo ad eum et cenabo cum eo. Unde cotidie vendit tibi pro anima tua tres sapiencias. Floreni sunt virtutes anime; prima [83b] sapiencia, scilicet Quicquit agas etc., hoc est, quicquit facis, primo et principaliter debet esse propter deum, et non ad laudem temporalem juxta illud proverbiorum: Memorare novissima tua et in eternum non peccabis. Secunda sapiencia: Nolite viam publicam dimittere propter semitam. Via publica est via decem preceptorum, quam debes semper tenere usque ad mortem et numquam per semitam male vite ambulare, sicut heretici faciunt. Tercia sapiencia est: Numquam hospicium ad manendum de nocte in domo alicujus accipias etc. Senex iste est mundus iste, qui habet juvenculam in uxorem i. e. vanitatem. De die in diem oritur immunda et vana vanitas, unde, si in mundo hospitatus fueris, sine

  1. illi] orig. ille.
  2. XVIII] orig. VIII.