Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/444

Haec pagina emendata est
422

Moralizacio. Carissimi, iste tirannus est diabolus, qui generi humano nimis fuit crudelis sic, quod genus humanum celesti hereditate privavit. Quod videns genus humanum ad regem Constantinum scilicet ad deum fugit, petens auxilium ab eo, unde Psalmista: Apprehende arma et scutum et exsurge in adjutorium michi, quia tu es, qui restitues hereditatem meam michi. Hiis verbis commotus est deus rex et armavit se divinitatem suam humane nature copulando, et equum suum ascendit, dum in cruce suspendi voluit, et sic tirannum prostravit et nobis hereditatem restituit.



Cap. 96. (88.)

Quod vita presens est vita remissionis et gracie.

Rex Alexander posuit candelam ardentem in aula sua et misit precones per totum regnum suum, qui clamaverunt et dixerunt, si aliquis forefecerat contra regem, quod audacter veniret; quamdiu candela arderet, rex forefactum dimitteret; et si quis forefactum haberet et non veniret, candela exstincta morte mala periret. Istud audientibus populis, in regno multi venerunt ad regem et misericordiam pecierunt. Rex benigne recepit eos, et multi fuerunt, qui noluerunt venire et neglexerunt; sed quando candela fuit exstincta, rex fecit eos per violenciam afferri et mala morte occidi.

Moralizacio. Carissimi, per regem Alexandrum possumus intelligere Christum, qui est rex regum et dominus dominancium. Posuit candelam ardentem i. e. presentem vitam, que transit tamquam candela ardens. Precones missi sunt predicatores, qui cotidie clamant, si aliquis forefecerit contra regem i. e. contra Christum, quod audacter veniat quamdiu candela ardet i. e. presens vita durat, quia Christus est nimis misericors, unde David: [77b] Misericordia ejus super omnia opera ejus, sicut patet in latrone etc. Modo aliqui audiunt et veniunt ad regem et misericordiam petunt, hoc sunt illi, qui peccata sua dimittunt, mandata dei tenent et vivunt sicut boni Christiani. Illos benigne recipit, et per illos qui noluerunt venire possumus intelligere malos Christianos, scilicet raptores, usurarios et ceteros peccatores. Quando candela est exstincta, i. e. post istam vitam Christus faciet eos venire coram se in die judicii et mala morte occidi i. e. eternam mortem pati, quando dicet eis: Ite maledicti in ignem eternum.