Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/443

Haec pagina emendata est
421

dicta filia veniens ad fontem occulte bibensque de illo effecta est leprosa. Percipiens hoc miles dolore repletus fugiens cum eadem de regione ad desertum inveniensque ibidem unum reclusorium pulsans manibus intus heremitam quendam inveniens narrans sibi omnia facta prenarrata, dansque heremita dicto militi sanum consilium dixit: Vade ad montem, quem monstravero tibi. Invenies lapidem cum virga quadam, et cum dicta virga percucies lapidem acriter, fortiter et audacter, donec habeas de eo humiditatem et liquorem; cum illo liquore line eam et perunge eam et fiet sana et pristinam pulchritudinem accipiet. Faciensque predictus sicut sibi dixerat heremita, filia regis pristinam sanitatem et pulchritudinem recipit.

Moralizacio. Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, qui peregre profectus i. e. reddere volens patri suo illud, quod de purissima virgine matre sua Maria accepit, videlicet veram humanitatem, qui in die judicii reversurus est. Per filiam unicam anima nostra, que decies clarior sole erit, antequam veniat ad eternam vitam, [significatur]. Per militem quilibet peccator per omnia delectamenta hujus mundi videlicet peccata que sunt sibi dulcia. Filia effecta est leprosa i. e. peccatis plena. Per egressionem regionis quilibet peccator relinquens secularia et transitoria. Per reclusorium ecclesiam, per heremitam sacerdotem, inveniens ac narrans, sanctam confessionem faciens, dans consilium, penitenciam injungens, per montem corpus proprium, per lapidem cor lapideum, per virgam penitenciam magnam, videlicet castigacionem proprii corporis, oraciones elemosinas jejunia faciens, per humiditatem et liquorem lacrimas oculorum ac cordium contriciones, sicut in die judicii fiet. Tua unica filia i. e. anima tua salva, formosa ac suo creatori graciosa etc.




Cap. 95. (87.)

Quod Christus restituit nobis hereditatem superne patrie.

[77] Legitur in gestis Romanorum, quod erat quidam tirannus, Maxentius nomine, qui cives romanos hereditate voluit privare. Incumbente igitur sevicia tyranni fugerunt exterminati ad Constantinum regem in Britanniam. Denique cum multi confluerent, concitaverunt eum adversus tirannum dicentes: O Constantine rex, restitue nos in regnum nostrum! Ex hiis verbis commotus est rex Constantinus, armavit se, ascendit equum et tirannum prostravit, et sic Romanis hereditatem restituit.