Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/439

Haec pagina emendata est
417

suum, tercio filio annulum preciosum, qui plus valuit quam totum quod legavit aliis duobus. Eciam primis dedit annulos duos non tamen preciosos; omnes annuli erant ejusdem forme virtutis. Post mortem patris dixit primus filius: Ego habeo annulum patris mei preciosum. Secundus filius dixit: Tu non habes, sed ego habeo. Tercius dixit: Non est justum, quod vos habeatis, eo quod senior habet hereditatem et alius thesaurum; ergo racio dictat, ut ego annulum preciosum habeam. Ait primus: Probemus in facto, quis annulus sit preciosior, et ille est melior. At ille: Michi placet. Statim adducti sunt infirmi diversi varias infirmitates habentes; primi duo annuli nichil operati sunt, sed annulus minoris omnes curavit.

Carissimi, miles iste est dominus noster Ihesus Christus, qui tres filios habebat, scilicet Judaeos, Saracenos et Christianos. Judeis dedit terram promissionis, Saracenis dedit thesaurum hujus mundi quantum ad potencias et divicias, Christianis dedit annulum preciosum, scilicet fidem, quia per fidem Christiani possunt varias infirmitates ac languores anime curare, sicut scriptum est: Omnia possibilia sunt credenti. Item: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis etc. Item: Impossibile est sine fide placere deo.




Cap. 90. (82.)

De libertate arbitrii.

Lex[1] aliquando erat in quodam regno, quod frater senior hereditatem divideret et junior eligeret; cujus racio est, quia majoris discrecionis est dividere quam eligere, senior autem discrecior esse debet. Alia lex fuit, quod liceret filium ex ancilla hereditatem accipere, sicut et filii liberi. Contigit autem, duos fratres, unum [75] de ancilla et unum de libera, hereditatem dividere. Frater enim senior divisit sic: ex una parte totam hereditatem posuit et ex alia parte matrem fratris sui posuit. Frater ejus cogitabat: Matrem meam ante omnia debeo diligere. Et per consequens preelegit matrem et hereditatem dimisit, sperans de curialitate fratris sui aliquid optinere, sed nichil ab eo optinebat. Adiit judicem et fratrem suum accusavit, quod eum ab hereditate sua exclusit. Respondit frater suus et dixit, quod eum non decepit, quia ille, qui elegit, non qui dividit, certus est.

Carissimi, deus pater duos filios habuit, unum de ancilla, alium de libera; de libera Christum, qui est de eadem essencia, de qua

  1. Lex] orig. Rex.