conabatur auferre. Aqua ista, in qua sunt pisces, est mundus iste, qui est plenus peccatoribus; pauper juxta aquam est predicator, qui habet citharam, i. e. sacram scripturam, cum qua debet pisces i. e. peccatores ad terram siccam, scilicet ad regnum celeste, perducere. Psalmista: In tympano et choro etc. Sed heu proh dolor, diebus istis, quando predicator incipit citharam sacre scripture tangere et predicare, adest statim sibilator, scilicet diabolus, qui sibilat tam dulciter, dum predicator predicat, quod homines predicacionem non libenter audiant. Unde est notandum, quod diabolus habet diversas sibilaciones; primo facit aliquos dormire, ut verbum dei non audiant, secundo quos ad dormiendum allicere non potest, facit eos garrulare, et quos non potest facere garrulare, facit eos locum dimittere vel nichil sapere, quod predicator predicat; unde necesse est predicatori hamum divine gracie petere, per quam poterit peccatores ad deum ducere, et ut ita sit, semper in principio sermonis pro gracia divina rogatur.
Cap. 86. (78.)
Quod peccatoribus gratiam divinam exposcentibus dominus misericorditer condescendit.Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod si mulier sub viro suo esset adulterata, perpetuo carceri esset mancipanda. Accidit, quod quidam miles mulierem nobilem desponsavit, quam multum dilexit, ille vero ad peregrinandum in partibus longinquis perrexit, uxor vero post ejus recessum adulterata est et de adulterio concepit; cum vero contra eam legitime erat probatum, ex precepto imperatoris carceri est adjudicata. Que in carcere filium pulcherrimum peperit; puer vero [73b] crevit et ab omnibus est dilectus, qui eum viderunt; mater vero gemitus et suspiria continue emisit nec consolari poterat. Accidit una die, cum puer matrem flentem videret, ait ei: Ob quam causam, carissima mater, sic affligitur anima tua? Ait mater: O fili dulcissime, multum habeo flere; ultra capita nostra est accessus hominum et sol lucet in claritate sua, nos vero hic sumus in tenebris et nullum lumen habemus. Ait filius: O mater dulcissima, illam lucem, quam dicis, super capita nostra numquam vidi, quia in isto carcere natus fui. Dummodo copiam cibi et potus habuero, michi hic placet semper permanere, dum vixero. Dum autem sic loquerentur, adinvicem imperator cum militibus ad hostium carceris