Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/435

Haec pagina emendata est
413

eum sepius per opera meritoria visitare, falco sunt bona temporalia, que deus dat homini, ut eum probet; sed cum miser homo dives factus fuerit, similis factus est jumentis, quia non recordatur de dei beneficiis, nec eum visitat, sicut solebat. Deus hoc videns aufert ab homine hec temporalia, sanitatem, prosperitatem, ut priorem amorem habeat, non quod deus odit illum, quem sic castigat, sed quia eum diligit juxta illud: Flagellat deus omnem hominem, quem diligit.




Cap. 85. (77.)

Quod oratio nostra melodia est coram deo.

Tiberius regnavit, qui miro modo melodiam dilexit audire, unde semel accidit, quod ad venandum perrexit, quandam melodiam cithare a parte dextera audivit et in tanta dulcedine delectabatur, quod quasi extra se raptus est, equum pervertebat versus locum melodie, ibidem equitavit. Cum autem ad locum venisset, quandam aquam latam a longe prospexit et juxta aquam quidam pauper sedebat, qui citharam in manu tenebat; de ista cithara processit tanta melodia, quod imperator cum gaudio est refocillatus. Ait ei rex: Carissime, dic michi, quomodo cithara tua tam dulciter sonat? At ille: Domine, per triginta annos et ultra juxta istam aquam mansi; dedit michi deus graciam talem in cithara, quod quam cito cordas ejus tango, exit tanta melodia, quod pisces istius aque ad manum meam veniunt, per quos meipsum et uxorem meam sustento cum familia; sed heu, heu et pro dolor, jam infra paucos dies ex alia parte aque venit quidam sibilator, qui in tanta dulcedine sibilat, quod pisces me dimittunt et ad eum vadunt; ideo, domine, sicut vos estis potens quia dominus tocius imperii, contra sibilatorem prebeatis [73] michi vestrum auxilium. Ait rex: Carissime, in nullo potero te adjuvare, nisi in uno, et hoc tibi sufficiat. In loculo meo hamum aureum habeo, illum tibi dabo, et in summitate virge ligari facias, deinde cordas cithare tangas, ad cujus tactum pisces movebuntur et statim per hamum eos ad terram trahe, et sic sibilator de loco recedet cum confusione. Pauper vero omnia adimplevit et pisces, antequam ad sibilatorem poterant accedere, per hamum ad terram eos traxit. Sibilator hoc videns cum confusione recessit.

Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui miro modo melodiam, scilicet sanctam oracionem, audit et diligit; qui venatur per sua certa animalia, id est animas, quas diabolus