Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/428

Haec pagina emendata est
406

servitute liberavi. At illa: Dic michi modo, de qua terra es oriundus et qui erant parentes tui, et nisi michi veritatem dixeris, numquam cibum gustabo. Et ille: Vobis de veritate fateor. Quidam abbas ab infancia me nutrivit et michi sepius dixit, quod in quodam dolio me invenit infra cunabulum, et ab illo tempore usque in presens me nutrivit, quousque ad partes istas veni. Domina cum hec audisset, tabellas ei ostendit et ait: Numquid tabellas istas nosti? Ille cum tabellas vidisset, ad terram cecidit; illa vero ait: O fili dulcissime, tu es filius meus unicus, tu es maritus meus et dominus meus, tu es filius fratris mei et meus; o fili dulcissime, in dolio cum istis tabellis posui te postquam peperi te. Heu michi, quare de vulva eduxisti me, domine deus meus, quia tot mala sunt per me perpetrata! Fratrem meum proprium cognovi et te ex me genui. Utinam consumpta essem ne oculus me videret, fuissem quasi non essem de [69] utero etc. Ad murum caput percussit et ait: O domine deus meus, ecce filius meus, maritus meus et filius fratris mei. Ait dominus Gregorius: Credebam me evasisse periculum et jam in rethe diaboli cecidi; dimitte me, domina,[1] ut plangam miseriam meam! Ve michi, ve, ecce mater mea, amica mea, uxor mea! Ecce sic diabolus conclusit me. Mater cum in filio tantum dolorem vidisset, ait: O fili dulcissime, pro peccatis nostris peregrinabor[2] toto tempore vite mee, tu vero regnum gubernabis. Qui ait: Non fiet ita; in regno mater exspectabis, ego vero peregrinabor, donec a deo peccata nostra sint dimissa. De nocte surrexit, lanceam suam fregit, vestimentis se induit peregrini, matri valefecit et nudis pedibus ambulavit, quousque extra regnum pervenit, deinde ad quandam civitatem in noctis obscuritate venit ad domum unius piscatoris, a quo hospicium pro dei amore petivit. Piscator eum diligenter respexit et cum membrorum decenciam et corporis disposicionem vidisset, ait ei: Carissime, verus peregrinus non es; hoc bene apparet in tuo corpore. At ille: Licet vere peregrinus non fuero, hospicium tamen dei amore nocte ista peto. Uxor piscatoris, cum eum vidisset, pietate mota preces fundebat pro eo, ut introduceretur. Cum autem introductus fuisset, retro hostium grabatum parari jussit, piscator pisces cum aqua ei dedit et panem, et inter cetera ei dixit: Tu peregrine, si sanctitatem cupis invenire, loca solitaria deberes accedere. At ille: Domine, libenter hoc attemptarem, sed locum talem ignoro. Qui ait: Die crastina mecum pergas et ad locum solitarium te ducam. Et ille: Deus sit tibi merces. Mane vero piscator peregrinum excitavit, in tantum enim

  1. domina] orig. domine.
  2. peregrinabor] orig. peregrinabo.