spacium surrexit, crines capitis traxit, faciem usque ad sanguinis effusionem dilaceravit et alta voce clamavit: Heu michi, pereat dies, in qua concepta eram, non illa numeretur, in qua sum nata! Quantas habeo iniquitates etc. In me sunt completa: Periit spes mea, fortitudo mea, frater meus unicus, dimidium anime mee. Quid faciam ego de cetero, [66b] penitus ignoro. Surrexit miles et ait: O domina carissima, audite me! Si propter dolorem te ipsam necaveris, totum regnum peribit. Tu sola es derelicta et jure hereditario regnum tibi debetur; si ergo teipsam occideris, regnum ad extraneos convolabit. Surgamus ergo et ad locum ubi corpus jacet accedamus et honorifice eum sepeliemus, deinde studeamus quomodo imperium regere debemus. Illa vero ex verbis militis comfortata surrexit et cum honesta comitiva ad castrum fratris sui accessit. Cum autem intrasset, corpus regis super feretrum invenit, super corpus cecidit, a planta pedis usque ad verticem osculata est eum. Milites videntes nimium dolorem in ipsa de funere dominam extraxerunt et in cameram introduxerunt et corpus satis honorifice sepulture tradiderunt. Post hoc quidam dux Burgundie solempnes nuncios ad eam misit, ut ei in uxorem consentiret; illa vero statim respondit: Quamdiu vixero, virum non habebo. Nuncii hec audientes voluntatem ejus domino nunciabant; dux hec audiens indignatus est contra eam et ait: Si eam habuissem, rex illius regni fuissem, sed ex quo me vili pendebat, de regno suo parum gaudebit. Exercitum collegit, regnum intravit, comburebat et occidit et infinita [mala] perpetrabat, et victoriam in omni bello obtinuit. Domina ad quandam civitatem bene muratam fugam peciit, in qua erat castrum fortissimum et in ea per multos annos permansit. Jam ad puerum projectum in mari redeamus. Dolium cum puero per multa regna transiit, quousque juxta cenobium monachorum pervenit et hoc feria sexta. Eodem die abbas illius monasterii ad litus maris perrexit et piscatoribus suis ait: Carissimi, estote parati ad piscandum! Illi vero rethia sua parabant; dum vero prepararent, dolium cum fluctibus maris ad terram pervenit. Ait abbas servis suis: Ecce dolium! Aperiatis et videatis, quid ibi lateat! Illi vero dolium aperuerunt et ecce puer parvus pannis preciosis involutus abbatem respexit et risit, abbas vero totaliter de visu contristratus ait: O deus meus, quid est hoc, quod invenimus puerum in cunabulo? Propriis manibus eum levavit, tabellas sub latere ejus invenit, quas mater ibidem posuit; aperuit et legit, quod puer ille inter fratrem et sororem esset [67] genitus nec baptizatus, sed propter dei amorem [petitur,] ut sacramentum baptismi ei daretur, deinde cum auro quod ad caput
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/424
Haec pagina emendata est
402