Que ait: Deo meo voveo, quod ille, qui est inter fratrem et sororem genitus, per me baptismum non habebit. Ait miles: Scitis, grave peccatum est inter vos et dominum meum commissum; nolite propter hoc animam pueri occidere. Ait domina: Votum vovi, quod firmiter tenebo; sed tibi precipio, ut dolium vacuum michi apportes. Qui ait: Presto sum. Dolium secum ad cameram portari fecit, illa vero decenter puerum in cunabulo reclinavit et in parvis tabellis hec, que sequuntur, scripsit: Carissimi, scire debetis, quod puer iste non est baptizatus, quia inter fratrem et sororem genitus est; ideo propter dei amorem baptizetur, et sub capite ejus pondus thesauri invenietis, cum quo ipsum nutriri faciatis et ad pedes argenti pondus, cum quo studium exerceat. Cum omnia ista erant scripta, tabellas in cunabulo [66] sub latere pueri ponebat, aurum sub capite, argentum ad pedes; deinde cum pannis sericis ac deauratis cunabulum cooperuit. Hoc facto militi precepit, ut cunabulum infra dolium poneret et in mari projiceret, ut nataret ubicumque deus disponeret. Miles vero omnia adimplevit. Cum dolium projectum in mari fuisset, miles tamdiu juxta mare stetit, quamdiu dolium natare videret; hoc facto ad dominam rediit. Sed cum juxta castrum suum venisset, nuncius regis de terra sancta ei obviabat; ait ei: Carissime, unde venis? Qui ait: De terra sancta venio; et quales rumores habetis? Et ille: Dominus meus rex mortuus est et corpus suum ad unum de castris suis est ductum. Miles hoc audiens flevit amare. Uxor ejus superveniens cum de morte imperatoris audisset, ultra quam credi potest dolebat. Miles surrexit et ait uxori sue: Nolito flere, ne domina nostra percipiat. Nichil ei dicemus, quousque a puerperio resurgat. Miles post hos sermones ad dominam intravit. Uxor ejus sequebatur eum. Cum domina eos respexisset et eos desolatos perpendit, ait: Carissimi, propter quam causam estis tristes? At illa domina: Non sumus tristes sed pocius gaudentes, quod liberata estis a gravi periculo in quo fuistis. At illa: Ita non est. Indicatc michi, nolite aliquid celare a me sive bonum sive malum. Ait miles: Quidam nuncius de terra sancta venit de domino nostro, rege fratre vestro, qui narrat rumores. Que ait: Vocetur nuncius! Qui cum venisset, ait ei domina: Quomodo est de domino meo? Qui respondit: Dominus vester mortuus est et ejus corpus de terra sancta translatum est ad castrum suum, et cum patre vestro sepelietur. Domina cum hoc audisset, ad terram cecidit. Miles videns dolorem domine, in terram jacuit, uxor militis cum eis ac nuncius; omnes isti per magnum spacium jacebant, et in eis pre magno dolore non est vox neque sensus. Domina vero post magnum
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/423
Haec pagina emendata est
401