Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/420

Haec pagina emendata est
398

accesserunt et hospicium pro dei amore petebant; ille vero simpliciter eis negavit. Ait angelus dei: Amore dei saltem tectum domus nobis concedatis, ne lupi aut male bestie hic nos devorent. Ille ait: Ecce domus, ubi porci mei jacent; si placet vobis, cum eis jacere potestis; sin autem, recedatis, quia alium locum vobis non dabo. Ait ei angelus: Si aliud non potest fieri, cum porcis vestris jacebimus. Et sic factum est. Mane vero surrexerunt, angelus hospitem vocavit et ait: Carissime, do tibi ciphum istum. Et dedit ei ciphum, quem furatus fuerat ab illo cive. Heremita hoc videns ait intra se: Jam sum expertus, quod iste est diabolus; bonus homo [erat], qui cum omni devocione nos recepit, et furatus est ei ciphum et dedit isti pessimo, qui negavit nobis hospicium. Ait angelo: Nolo vobiscum amplius exspectare; ad deum vos recommendo. Angelus dixit ei: Audite me et tunc recedite! Primo, quando eras in heremitario, dominus ovium pastorem injuste occidit. Scias, quod pastor ille pro tunc mortem non meruit, sed alias commisit, quare mori deberet; tunc temporis inventus est sine peccato; deus ergo permisit eum occidi, ut penam post mortem evaderet propter peccatum, quod alias commisit, pro quo numquam penitenciam faceret. Latro vero qui evasit cum ovibus penam eternam sustinebit, et dominus ovium qui pastorem occidit vitam suam emendabit per largas elemosinas et opera misericordie, que ignoranter fecit. Demum filium illius militis de nocte strangulavi, qui nobis bonum hospicium dedit. Scias, quod antequam puer ille natus erat, miles optimus elemosinarius [64b] erat et multa opera misericordie fecit, sed postquam natus est puer, factus est parcus, cupidus et omnia collegit, ut puerum divitem faciat, sic quod erat causa perditionis ejus, et ideo puerum occidi,[1] et jam, sicut prius, miles factus est bonus christianus. Deinde ciphum illius civis, qui nos cum devocione recepit, furatus fui; scias tu, quod antequam sciphus ille erat fabricatus, non erat sobrior eo in tota terra, sed tantum de cipho gaudebat post fabricationem, quod omni die tantum de eo bibebat, quod bis aut ter omni die fuit inebriatus, et ideo ciphum abstuli et factus est sobrius sicut prius. Deinde pauperem in aquam projeci; scias, quod pauper iste bonus christianus fuit, sed si ad dimidium miliare ambulasset, alium in peccato mortali occidisset, sed jam est salvatus et regnat in celesti gloria. Deinde ciphum illius civis dedi illi, qui nobis hospicium negavit; scias, quod nichil in terra fit sine causa; ipse nobis concessit domum porcorum et ideo ciphum ei dedi, et post vitam istam in inferno regnabit. Pone ergo amodo

  1. occidi] orig. occidit.