curiam regis, et cum vidisset pulchritudinem Rosimunde, eam in uxorem peciit tantum cum sua pulchritudine. Rex pater puellam ei concessit et cum magno gaudio eam desponsavit. Stabat altera filia per multos [annos] antequam esset desponsata; tandem quidam dux nobilis sed pauper intra se cogitabat: Licet puella turpis fuerit, tamen quicunque eam habuerit, regnum cum ea obtinebit. Perrexit ad regem et eam in uxorem peciit. Rex vero gavisus est, eam desponsavit cum magno gaudio et post mortem regis totum regnum cum ea obtinuit.
Moralizacio. Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, filia Rosimunda tam pulchra est mundus iste, unde pauci inveniuntur, qui non mundum super omnia appetunt, tamen nichil cum ea obtinebunt nisi suam pulchritudinem hoc est vanitatem et divicias; et sicut pulchritudo per infirmitatem, famem et senectutem adnichilatur, ita divicie hujus mundi transeunt per mortem et sepe ante, et ideo fatui sunt qui mundum desponsant. Altera filia scilicet Gratia plena, que est turpis et omnibus odiosa, certe est paupertas, quam miro modo deus dilexit, et ideo vocatur Gratia plena, quia per eam devenitur ad divicias; verumtamen pauci sunt, qui eam desponsare volunt, imo est omnibus odiosa; tamen qui eam desponsaverit, vitam eternam habebit.
Cap. 78. (70.)
De constantia amoris mutui.Rex quidam pulchram filiam habebat, que erat duci nobilissimo desponsata, cum quo pulchram prolem habebat, et maxima inter eos erat dilectio. Dux vero moritur; de cujus morte factus est planctus magnus in civitate. Domina vero satis honorifice eum sepulture tradidit. Post mortem amici ejus ad [63] eam venerunt, ut secundo viro nuberet, allegantes sibi etatem integram ad pulchritudinem suam. Domina vero respondit: Virum alterum habere nolo, quia vir meus, qui mortuus est, erat tam bonus, dulcis ac dives per omnia, qui me ultra modum dilexit, et propter nimiam dilectionem inter nos ejus mors tantum me affligit, quod ut credo vivere non potero; si vero talem virum ponamus quod invenirem, possibile esset ei [ante] me mori, et tunc esset michi gravis afflictio; jam habeo, quod nunquam alium virum capere volo. Si malum virum acciperem, esset michi grave, post bonum [habere] pessimum.