Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/415

Haec pagina emendata est
393


Cap. 76. (68.)

De concordia.

Accidit in quadam civitate, quod erant duo medici optimi in omni scientia medicinali imbuti, qui omnes ad eos venientes de quacumque infirmitate curabant, ita quod penitus populus ignorabat, quis eorum esset melior. Infra tempus erat inter eos contentio, quis eorum esset major atque perfectior. Ait unus alteri: Carissime, non sit inter nos discordia nec invidia neque contentio, quis nostrum est perfectior, sed unum faciamus, et quicunque ex nobis defecerit, sit ille servus alterius. Ait alter: Dic michi, quid est illud? Et ille: Ego duos oculos tuos de capite eruam sine gravamine et super mensam tuam ponam, et quando tibi placet, in capite tuo sine lesione tua ponam; si vero mecum hoc idem per omnia feceris, equales ambo simus et quilibet alterum nutriat sicut fratrem suum; si vero aliquis defecerit, servus erit. At ille: Optima probacio, per omnia michi bene placet. Ille vero qui questionem proposuit, accepit instrumenta sua et infra oculos cum quodam unguento nobilissimo interius et exterius linivit, et cum instrumento suo duos oculos socii sui extraxit et super mensam posuit, et ait socio suo: Carissime, quomodo tibi videtur? Et ille: Unum scio, quod nichil video, quia oculis careo et tamen nullam lesionem sensi; sed modo vellem, quod oculos meos sicut michi promisisti restitueres. Et ille: Libenter attemptabo. Unguentum accepit et oculos interius et exterius sicut prius inunxit et oculos suos reposuit. Et ille: Carissime, quid jam tibi videtur? Et ille: Optime, quia in extrahendo nullam lesionem sensi. Tunc dixit ille: Jam restat, ut michi simili modo ministres. Qui ait: Presto sum. Accepit instrumenta sua et ungenta sua sicut ille fecerat, intus et exterius linivit, deinde oculos ejus extraxit et super mensam posuit et ait: Carissime, quid tibi videtur? [62] Et ille: Michi videtur, quod oculos perdidi, tamen nullum[1] dolorem sensi, sed vellem libentissime oculos rehabere. Cum vero ille parasset instrumenta sua ut oculos restitueret, fenestra domus erat aperta et quidam corvus intravit, vidensque oculos in mensa, subito unum oculum rapuit et avolavit. Medicus hoc percipiens est contristatus totaliter, et ait intra se: Nisi oculos socio meo restituam, servus ejus ero. Respiciens a longe vidensque capram, oculum extraxit et in locum oculi ablati reposuit. Hoc facto dixit socio suo: Carissime, quid tibi videtur? Ait: Nec in extrahendo nec in reponendo aliquam lesionem sensi, sed unus ex oculis meis

  1. nullum] orig. mullum.