Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/414

Haec pagina emendata est
392

die possum ad sepulchrum accedere viri mei et ibi ossa ejus videre, tamquam virum presentem, et ideo alium habere nolo. Rex hoc audiens amplius ut virum acciperent non instigabat.

Carissimi, rex iste est deus ipse, tres filie anima intelligitur, in qua relucet operacio et imago trinitatis juxta illud Genes. ii: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Imago vero trinitatis per peccatum primi parentis erat deturpata et tribus viris tradita, scilicet diabolo, mundo et carni. Si vero mortuus est diabolus per Christi passionem, noli amplius talem virum accipere, sed semper sub Christi protectione permanere. Si mundus mortuus est per paupertatem voluntariam, noli amplius alium virum accipere, sed permaneas sub Christi protectione. Si vero mortua est caro per jejunium et carnis maceracionem, noli amplius virum accipere, sed sub Christi protectione permaneas.

Vel aliter potest reduci. Rex iste est deus, tres filie tria genera hominum, scilicet potentes ac divites hujus mundi, sicut sunt reges ac mundi potentes, sapientes hujus mundi sicut sunt judices temporales et ecclesiastici viri religiosi, perfecti christiani, sicut sunt qui in omnibus divinis preceptis obediunt. Iste tres erant in baptismo tribus ducibus scilicet patri per potenciam, filio per sapienciam, spiritui sancto per clemenciam sociati. Si ergo isti mortui sunt i. e. exstincti et ablati a te per peccatum tuum, numquam alteri labores copulari, sed cum omni diligencia fac opera misericordie, per que poteris ei conciliari, quia numquam aliquem invenies, qui te tantum diligit. Unde est notandum, quod mulier accipit virum propter quatuor, quia aut propter divicias aut propter pulchritudinem aut fortitudinem aut sapienciam. Si vero vis virum accipere propter divicias, certe non invenies ita divitem sicut dominum nostrum Ihesum Christum, qui dominus celi et terre; ergo eum teneas et non alium. Si vero velis virum accipere propter fortitudinem, curre ad dominum nostrum Ihesum Christum, qui est forcior omni homine, fortis in celo et in terra; in inferno non est aliquis, qui potest ei resistere; ergo illum in virum debes accipere et [61b] non alium. Si vero aliquem vis accipere propter pulchritudinem, curre ad dominum nostrum Ihesum Christum qui est pulchrior omni homine, unde psalmista: Speciosus forma pre filiis hominum, ergo illum debes habere et non alium. Si vero aliquem vis accipere propter sapienciam, curre ad dominum nostrum Ihesum Christum, quia ipse est sapiencior omni homine, ad Romanos: O altitudo diviciarum sapiencie et sciencie dei etc. Ergo illum virum accipere debes et non alium.