Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/412

Haec pagina emendata est
390

emisit spiritum, filius vero satis honorifice eum tradidit sepulture. Post sepulturam statim pomum accepit et per diversa regna et castra ambulavit, multos stultos invenit et vidit, tamen nulli eorum pomum dedit. Deinde perrexit ad quoddam regnum et ad civitatem principalem illius regni accessit. Per medium civitatis regem equitantem cum magno apparatu vidit, [60] condiciones illius regni a quibusdam civibus quesivit. At illi dixerunt ei:[1] Consuetudo illius regni est talis quod numquam rex inter nos regnabit nisi uno anno; finito anno in exilium ponetur, ubi mala morte finietur. Filius regis hec audiens intra se cogitabat: Jam inveni quem diu quesivi; accessit ad regem et flexis genibus eum salutavit et ait: Ave rex! pater meus defunctus est et istud pomum aureum in testamentum vobis legavit. Rex vero pomum accepit et ait ei: Carissime, quomodo potest hoc esse? Rex numquam me vidit nec aliquid boni patri tuo feci; quare ergo tam preciosum jocale michi dedit? Ait ille: Domine mi rex, pater meus non plus vobis quam alteri pomum legavit, sed sub benedictione sua michi precepit, majori stulto dare, quem potero invenire,[2] et sine dubio circuivi multa regna et castra et non inveni tam magnum stultum et infatuatum, quam vos: ideo ex precepto patris mei vobis pomum dedi. Ait rex: Rogo ut michi dicas, quare me tantum stultum reputas. At ille: Ecce domine, ostendam tibi clare. Est consuetudo illius regni tantum per annum regnare et in fine anni omni honore et diviciis privari et in exilium poni, ubi mala morte moritur. Amen dico vobis, concludo ex dictis meis, quod in toto mundo non est tantus stultus, sicut vos, quod tam breve tempus regnare debetis et post hoc tam miserabiliter vitam finire. Respondit rex: Sine dubio omnia vera sunt, que modo michi dixistis, et ideo dum adhuc fuero in mea potestate, in presenti anno bona infinita mittam ante me in exilium, ut dum ibi venero, de bonis illis vivam quamdiu vixero. Et sic factum est; in fine anni regno est privatus et in exilium positus, ibi per multos annos de bonis illis vixit et vitam in pace finivit.

Moralisacio. Carissimi, rex iste est deus, qui legavit pomum aureum stultis. Per pomum rotundum intelligitur mundus iste, quem deus dat fatuis, qui magis mundum et ea que in mundo sunt appetunt quam deum. Rex, qui per unum annum regnavit, potest dici quilibet homo in hoc mundo existens, qui, licet centum annis vivet, est tamen quasi una hora respectu vite future, et tamen non desistit miser homo die ac nocte laborare [60b] et post mortem in exilium i. e. in infernum poni, si cum peccato mortali decedat, ubi mala infinita

  1. ei] orig. eis.
  2. invenire] orig. inveniri.