Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/411

Haec pagina emendata est
389

sors cadit, ejus oculos eruamus et tunc ille ad palacium poterit accedere et centum solidos obtinere et nos omnes acquitare. At illi: Optimum est consilium. Inter se miserunt sortem, et super illum qui consilium dederat cecidit. Statim excecabant eum et duxerunt eum ad palacium et pulsabat ad januam. Janitor causam pulsacionis quesivit; at illi: Ecce est unus cecus, qui beneficium legis [59b] petit. Ait janitor: Senescallo hoc dicam. Accessit ad senescallum et ait: Stat unus cecus ad portam, qui beneficium legis petit. At ille: Vadam ad eum et eum videbo. Cum autem cecum vidisset, eum intime respexit; quem cum considerasset, ait ei: Carissime, quid petis? Et ille: Centum solidos secundum legem. Qui ait: Amen dico tibi, hesterna die vidi te in taberna et duos oculos satis claros habentem; tu male legem intelligis. Lex est edita quod quicunque fuerit ex infirmitate vel ex casu aliquo cecus, contra quem casum non poterat se defendere, talis beneficium legis obtinebit; sed tu voluntarie [delevisti] oculos tuos, in taberna bibisti et consilium dedisti, ut cecatus esses, quere ergo ibidem solacium, quia hic nullum obulum obtinebis. Ille vero hoc audiens cum confusione recessit.

Moralizacio. Carissimi, talis est lex dei, quod quicunque ignoranter aut ex infirmitate peccaverit, aut temptacione diabolica, si contritus et confessus fuerit; juxta illud: In quacunque hora peccator etc., deus sibi remittet. Quilibet peccator in quantum peccator est cecus. Si vero aliquis ex pura malicia sine causa peccaverit, et postea desperacionem inciderit vix aut numquam ei remittetur. Tabernarius est diabolus qui omnes tales ad tabernam infernalem recipit qui sic descendunt, et ideo studeamus etc.




Cap. 74. (66.)

De prospectione et providencia.

Erat quidam rex, qui filium tantum unicum habebat, quem tenerrime dilexit. Rex iste unum pomum aureum fieri fecit in sumptibus magnis; pomo fabricato rex usque ad mortem infirmabatur, vocavit filium suum et ait: Carissime, non potero de ista infirmitate evadere, sub benedictione mea post meum decessum vade per regna[1] et castra et pomum aureum quod feci tolle tecum, et quem[2] magis stultum inveneris, pomum istud ex parte mea dabis. Filius vero fideliter adimplere promisit, rex vero vertebat se ad parietem et

  1. regna] orig. regnum.
  2. quem] orig. quod.