vero in eadem camera eos inclusit, pane et aqua sustentavit. Per multos dies ibi stabant. De istis tribus militibus facta est questio et commocio in domo regis, quo devenerunt. Palacio consummato carpentarius accepta mercede domum venit; uxor ejus non modicum gaudens eum vero honorifice recepit, et quomodo se haberet, diligenter quesivit. Ille vero bene per omnia respondit, illa vero camisiam suam respexit, vidensque eam satis mundam ait: Benedictus deus, apparet in camisia ista, quod inter nos est dilectio vera. Qui ait: Carissima, cum essem in palacio construendo,[1] venerunt tres milites, unus post alium, et de camisia mea quesierunt, quomodo sine locione manebat in omni candore, et eis veritatem retuli. Post hoc quo devenerunt penitus ignoro; de eorum absencia facta est questio magna in curia regis. Ait illa: Domine, illi tres milites, de quibus fit sermo, ad me venerunt, multa michi promiserunt, si eis consentirem, sed nullo modo volebam hoc attemptare, eos [56b] in camera privata posui et hocusque pane atque aqua sustentavi. Carpentarius hoc audiens gavisus est de fidelitate uxoris, et milites libere abire permisit, et ambo usque ad finem vite in vero amore permanserunt.
Morilizacio. Carissimi, rex iste est pater celestis qui palacium habet construere, scilicet cor humanum bonis virtutibus plenum, in quo palacio deus delectatur permanere, juxta illud: Delicie mee sunt, esse cum filiis hominum. Miles iste, qui habet pulchram filiam, est Christus, qui habet animam pro filia. Uxor est sancta mater ecclesia, carpentarius est bonus christianus, qui istam filiam in uxorem cum camisia accepit. Camisia ista est fides nostra, quia, ut ait apostolus, sine fide impossibile est placere deo; quamdiu manet homo in hac vita in sanctitate, tamdiu fides non violatur. Quid ergo sequitur? Certe, ut erigas palacium, scilicet cor mundum per opera misericordie. Milites tres sunt superbia vite, concupiscencia oculorum et concupiscencia carnis. Istos tres milites concludere debes in camera penitencie, quousque mercedem eternam a rege eterno accipies. Quod nobis concedat dominus Ihesus Christus etc.
Cap. 70. (62.)
De compunctione fidelis anime.Quidam rex erat, qui filiam pulchram habebat et prudentem, quam pater viro tradere volebat, illa vero votum deo fecerat, quod
- ↑ construendo] orig. construendi.