quidam miles in regno, qui pulchram filiam habebat; videns prudenciam carpentarii, intra se cogitabat: Filiam meam ei in uxorem dabo, quia per sapienciam suam et artem satis laute eam promovebit. Vocavit eum et ait ei: Carissime, pete a me, quod tibi placuerit, et tibi dabo, si michi possibile sit, ita ut filiam meam in uxorem accipias. At ille: Michi bene placet. Convenerunt in unum, carpentarius eam in uxorem duxit. Hoc facto mater filie generum suum vocavit et ait ei: Fili mi, jam filiam meam in uxorem duxisti; ecce istam camisiam dabo tibi, quam ei satis pulchram ostendit et ait: Camisia ista talem virtutem habet, quod nunquam toto tempore vite tue locione indiget, nec frangi potest, nec consumi, nec colore mutari,[1] quamdiu inter te et filiam meam sit amor fidelis; si vero, quod absit, aliquis ex vobis matrimonium violaverit, statim camisia omnes ejus virtutes amittit. Carpentarius hec audiens gavisus est valde, camisiam recepit et ait: O mater quam preciosum jocale michi dedisti! Jam nullus nostrum potest matrimonium violare, quin per camisiam scietur. Post hec intra paucos dies carpentarius ad palacium regis est vocatus, ut novum palacium construeret. [56] Camisiam secum assumpsit, uxorem in domo dimisit, cum rege moram traxit quousque palacium completum fuit. Cum in laborando fuisset, admirabantur multi, quod camisia sua semper in candore et mundicia permansit. Ait rex ad eum: Magister, rogo, ut dicas michi, quomodo hoc poterit esse, quod cum in continuis laboribus permanes et camisia tua sine locione et immundicia in albedine manet? Ait ille: Scias, carissime domine, quod quamdiu ego cum uxore sumus fideles in amore, camisia mea non indiget locione; sed si matrimonium inter nos esset violatum, camisia mea sicut ceteri panni locione indigeret. Miles cum hoc audisset intra se cogitabat: Si potero, camisiam tuam lavare faciam. Perrexit ad domum carpentarii ipso ignorante, ut ejus uxorem ad peccatum solicitaret. Illa vero gratanter eum recepit; miles de amore inordinario eam pulsavit. Que ait: Amor talis locum privatum requirit; veni mecum! Et illum in cameram introduxit. Cum autem introductus fuisset, illa exivit, hostium clausit et dixit: Ibidem exspectabis, quousque tempus habuero,[2] quando te liberare debeo. Domina ista singulis diebus eum visitavit, pane et aqua sustentavit; ille vero preces fundebat,[3] ut eum dimitteret abire, sed illa non consenciebat. Post hec cito duo alii milites ad eam venerunt de curia regis, quilibet post alium, ut eam corrumperent, sed eis nichil valuit, illa
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/404
Haec pagina emendata est
382