Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/402

Haec pagina emendata est
380

cum ipse sapiens sit ego vero stultus, ipse est causa mortis mee. Ait judex ambobus et primo sapienti: Tu sapiens, quia tam leviter stulticie sue adhesisti et secutus es eum, et tu stulte quia dictis sapientis non credidisti, sed propriam stulticiam perpetrasti; vos ambos in patibulo suspensuros[1] hodie judico. Et sic factum est.

Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, duo milites anima et corpus; anima est sapiens, corpus est stultus. Isti duo in baptismo sunt confederati adinvicem, quod quilibet sanguinem alterius biberet. Sanguinem alterius bibere est quemlibet pro alio in periculo se ponere, ut si caro suas voluptates voluerit habere, prius debet anima per penitenciam consumere, quam ut caro tali periculo se exponat. Si vero anima quod absit labatur, caro debet pro ea jejuniis et vigiliis pati, et hoc est sanguinem alterius bibere et numquam alium in necessitate dimittere. Due vie per quas veniunt etc. Una est penitencia, alia mundi gloria. Due civitates, una in monte, hoc est celum super firmamentum, alia in valle, hoc est infernum. Ad celum est[2] via stricta sicut via penitencie, et pauci ambulant eam; in ista via sunt tres milites, scilicet diabolus, mundus et caro, quod quicumque voluerit ad celum pergere, debet contra istos pugnare et per viam penitencie ambulare. In ista civitate est quidam senescallus scil. deus, qui omnia omnibus [55] secundum merita sua affluenter dat, unde propheta: In cor hominis non ascendit etc. In via versus infernum sunt tres milites, scilicet superbia vite, concupiscencia oculorum et concupiscencia carnis, propter que tria peccator invenit corpori suo delectabilia pro tempore. Via versus infernum est plana ad ambulandum, sed antequam homo percipiat, senescallus scilicet mors emittit exploratores scilicet infirmitates, que eum capiant, quando anima a corpore separatur. Anima interim in inferno incarcerabitur, corpus ligatur et in sepultura ponitur, sed in die judicii cum dominus apparuerit judicare vivos et mortuos, tunc anima contra corpus et e converso corpus contra animam allegabit, et judex scilicet deus sentenciam dabit; si in peccato inventi fuerimus, sine dubio ad infernum ibimus, a quo nos defendat pater et filius et spiritus sanctus.




Cap. 68. (60.)

De non subticenda veritate usque ad mortem.

Gordianus regnavit, in cujus regno erat quidam miles generosus, qui pulchram uxorem habebat, que sub viro sepius erat adulterata.

  1. suspensuros] orig. suspensos.
  2. est] orig. in.