et spoliant; sed altera via est satis plana in qua sunt tres milites, qui omnes intrantes benigne recipiunt, et omnia necessaria ministrant, et hoc satis aperte video, et ideo magis oculis meis credo quam tibi. Ait sapiens: Licet una via ad ambulandum sit plana, tamen ducit nos ad obprobrium sempiternum quia [ducti] erimus ad patibulum. Si per viam strictam propter pugnam et latrones times ambulare, est tibi obprobrium pro perpetuo, quia miles es tu, et militibus incumbit contra hostes pugnare. Aliud est, si mecum volueris per istam viam pergere, firmiter promitto ante te ad bellum pergere, et quotquot sunt penetrare, si velis me juvare. At ille: Amen dico tibi, per viam illam nolo pergere, sed pocius per istam. Ait sapiens: Ex quo fidem meam tibi dedi et in signum fidelitatis sanguinem tuum bibi, solum non derelinquo te ambulare, tecum pergam. Ambo per eandem viam ambulaverunt. Multa solacia secundum voluntatem eorum invenerunt per viam, donec ad hospicium trium militum venerunt, qui satis honorifice sunt recepti ac splendide ministrati. In qualibet refectione miles stultus sapienti dixit: Carissime, nonne tibi predixi? Ecce quot et quanta habemus solacia in ista via; de omnibus hiis in illa via defecissemus. Ille respondit: Si finis bonus erit, totum bonum erit, quod non spero. Cum illis militibus per aliqua tempora moram traxerunt; senescallus civitatis audiens, quod duo milites contra prohibicionem regis prope civitatem essent, statim satellites suos ibi misit, qui eos caperent et ad civitatem ducerent. Senescallus videns unum stultum illum ligatis manibus et pedibus in quandam foveam projici jussit et alium incarceravit. Cum vero judex ad civitatem venisset, omnes malefactores civitatis in conspectu ejus sunt presentati et inter ceteros isti duo milites. [54b] Ait sapiens miles coram judice: Domine de socio meo conqueror, quia ipse est causa mortis mee. Legem istius civitatis predixi et pericula, nullo modo volebat dictis meis credere nec acquiescere et consiliis meis adherere, sed michi respondit: Plus credo oculis meis quam dictis tuis. Cum vero fide ac juramento adinvicem ligati tam in prosperitate quam in adversitate eramus, ideo quando ipsum solum vidi pergere, propter juramentum cum eo ambulavi et ideo causa mortis mee iste est; da ergo rectum judicium. Ait alter miles stultus judici: Ipse causa mortis mee est; constat toti mundo, quod ipse est sapiens et ego naturaliter stultus, unde per sapienciam suam non debuisset tam leviter adherere stulticie mee, sed quando solus ambulavi, si ille insecutus me non fuisset, ergo per viam, per quam volebat ambulare, reversus fuissem et secum ambulassem propter juramentum, quod ei prestiti, et ideo
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/401
Haec pagina emendata est
379