Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/396

Haec pagina emendata est
374

tingit, quod postquam homo de diabolo triumphaverit, sicut multi faciunt in quadragesima, post pascha redeunt ad peccata, et sic globum fili i. e. virtutem sacramenti [51b] perdunt. Fac ergo tu sicut fecit miles. Si per peccatum virtutes perdidisti, multum dolere deberes. Perge viam trium dierum per contricionem, confessionem et satisfactionem, et invenire poteris ea que perdidisti, et sic cum veneris ad portum mortis, quando anima separatur a corpore, poteris ad dominam solacii pervenire i. e. ad gaudium eternum. Ad quod etc.




Cap. 64. (56.)

De dominica incarnacione.

Quidam rex regnavit qui tres virtutes habebat: primo erat forcior omnibus hominibus in corpore, secundo sapiencior, tercio pulchrior; qui diu sine uxore vixit. Tandem venerunt amici ejus ad eum et dixerunt: Domine, bonum est uxorem ducere et prolem generare, quia non est bonum sine uxore stare. At ille: Carissimi, vobis constat quod satis dives et potens sum, ideo diviciis non indigeo; ite ergo per regna et castra et michi virginem speciosam ac prudentem querite, et si ista duo in aliqua inveneritis, licet paupercula, eam in uxorem habebo. Perrexerunt illi per regna et castra et tandem puellam nimis pulchram ac prudentem invenerunt de sanguine regum, et ejus virtutes regi denunciaverunt. Rex volebat ejus sapienciam experiri, preconem vocavit et ait ei: Carissime, tibi trado pannum lineum habentem in longitudine tres pollices; vade ad puellam et ex parte mei eam saluta et trade ei istum pannum, de quo secundum sapienciam suam faciat michi satis longam et latam camisiam pro corpore meo, et si hoc fecerit, conjunx mea erit. Perrexit nuncius ad virginem et eam ex parte regis salutavit, dixitque ei: Ecce pannus lineus habens tantum in longitudine et latitudine tres pollices; si camisiam sufficientem de isto panno pro corpore ejus poteris operari, te in uxorem habebit. At illa: Quomodo fiet istud, ex quo non sunt nisi tres pollices in longitudine et latitudine et inde camisiam ei facere est impossibile; verumptamen michi vas concedat, in quo operari potero, et camisiam satis longam ei promitto. Nuncius est reversus denunciansque regi de virginis responsione, statim rex vas debitum et preciosum ei misit, illa vero de tam parva quantitate in eodem vase operata est camisiam satis sufficientem pro corpore suo. Ille hoc videns statim eam in uxorem duxit.