gummata dentes ejus pleni erunt, quod te non multum poterit ledere; tu vero cum hec perceperis, gladium evagina, et caput ejus amputa. Sed aliud est adhuc periculum in orto illo. Est tantum unus introitus et sunt diversa diverticula, ita quod qui semel intraverit vix exitum invenire poterit, et ideo contra illud periculum dabo tibi tale remedium. Globum fili tibi concedo, et cum ad hostium orti perveneris, filum globi in porta liga, et sic per filum[1] in ortum descende, et sicut vitam tuam diligis, [51] globum fili non perdas. Miles per omnia adimplevit sicut dixerat puella, armatus ortum intravit. Leo cum eum vidisset, toto conamine in eum irruit, miles viriliter se defendit, et cum lassus erat, saltum ab eo fecit. Leo eum[2] per brachium tenuit intantum quod dentes ejus gummo pleni erant. Miles cum hoc percepisset, gladium extraxit et caput leonis amputavit. Ille vero in tantum gaudebat, quod filum per quem descendit, perdidit. Ille vero tristis ac dolens ortum tribus circuivit diebus et diligenter globum quesivit, de nocte invenit. Cum vero invenisset, non modicum gaudens per filum ascendit, quousque ad portam pervenit, filum solvit, ad regem perrexit et filiam suam dominam solacii in uxorem obtinuit, de quo multum gaudebat.
Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, filia tam pulchra domina solacii est regnum eternum. Qui vero voluerit regnum eternum habere, oportet ut primo ortum hujus mundi intret et per aliqua tempora quamdiu deus voluerit ibidem exspectet.[3] Psalmista: Constituisti terminos ejus qui preteriri non poterunt. Job.: Unus est introitus hominum et jumentorum. Sed in mundo tot sunt diverticula scilicet pericula, quia que homo nescit finem suum, nec ubi, nec quomodo mori debet. Leo vero est diabolus, circuit querens quem devoret, unde quasi infiniti per eum sunt occisi. Quid ergo est faciendum? Si volumus regnum celeste obtinere, certe debemus bonis virtutibus armari,[4] ita quod arma nostra sint gummata. Per gummam elemosinam intelligere debemus, quia sicut gumma duo adinvicem jungit, sic et elemosina cum deo, unde propheta dicit: Sicut aqua exstinguit ignem, ita elemosina peccatum. Deinde debes accipere globum fili etc. Globus iste est baptismus; unde in principio vite tue oportet in baptismo, deinde in confirmacione et sic per cetera sacramenta in mundum istum descendere. Sed leo i. e. diabolus est paratus contra te pugnare. Contra eum viriliter pugnare debes, et caput ejus scil. potestatem per bona opera auferre. Sed sepe con-