Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/393

Haec pagina emendata est
371

Carissime, de tua industria informati sumus, ite et imaginem Florentine per omnia depingite in sua pulchritudine et condignam mercedem dabo tibi. At ille: Rem difficilem queritis, veruntamen michi concede, ut in conspectu meo omnes pulchras mulieres tocius regni, saltem per unam horam habeam, et faciam quod vobis placebit. Rex vero fecit omnes convocari et in conspectu ejus stare. Pictor quatuor pulchriores ex eis elegit et alias licentiavit, ut ad patriam suam redirent.[1] Pictor ille cum rubeo colore imaginem ejus incepit depingere, et que illarum quatuor mulierum habebat magis faciem graciosam aut nasum, et [sic] de ceteris membris, hoc in imagine posuit, ita quod ex qualibet muliere[2] aliquam partem accepit et imaginem complevit. Cum vero completa fuisset imago, venit rex ut eam videret; quam cum vidisset ait: O Florentina, Florentina, si vixisses, ultra omnes istum pictorem deberes diligere qui depinxit te in tanta pulchritudine.

[50] Carissimi, rex iste est pater celestis, Florentina tam pulchra est anima ad dei similitudinem creata; tres reges, diabolus, mundus et caro. Per istos tres reges anima propter peccatum primi parentis erat obsessa et a quolibet violata, unde tot occubuerunt per peccatum, quod omnes ante adventum Christi ad infernum descenderunt. Hoc videntes satrape hoc est patriarche et prophete de remedio clamabant dicentes: Domine, mitte nobis quem missurus es. Alii: Emitte agnum domine dominatorem terre etc. Deus vero misit preconem scilicet beatum Johannem baptistam sicut scribitur Malachie i: Ecce ego mitto angelum meum qui preparabit etc. Sed heu proh dolor, longe ante ejus adventum mortua est anima. Pictores sunt vocati qui se excusaverunt etc. i. e. in celo inter angelos, in terra inter homines scilicet patriarchas et prophetas non est inventus unus qui scivit vel potuit imaginem i. e. animam depingere quantum ad suam propriam pulchritudinem. Pictor, qui de montibus venerat, est dominus noster Ihesus Christus qui descendit de celis ut istam imaginem reformaret. Et quomodo? Certe cum rubeo colore i. e. proprio sanguine. Elegit quatuor mulieres pulchriores etc. pro prima muliere dedit esse cum lapidibus, pro secunda vegetare cum plantis, pro tercia sentire cum animalibus, pro quarta intelligere cum angelis. Rex cum vidisset, dicebat: O Florentina i. e. anima, multum deberes istum pictorem dominum nostrum Ihesum Christum ante omnia diligere, qui suo proprio sanguine te depinxit in tanta pulchritudine!



  1. redirent] orig. redeant.
  2. muliere] orig. parte.