dicione. Rex nupcias celebravit cum magna solempnitate. Per quedam tempora vitam duxerunt in quiete et sanitate perfecta, post hoc uxor Socratis usque ad mortem infirmabatur. Hec audiens Socrates contristatus est valde, quandam forestam intravit et flevit amare. Dum sic esset in dolore, rex Alexander in eadem foresta venabatur. Miles quidam Alexandri Socratem vidit, ad eum equitabat et ait ei: Carissime, cujus homo es? Et ille: Homo talis domini sum ego, quod servus domini mei est dominus domini tui. Ait miles: Non est major domino meo in toto mundo; sed ex quo talia dicis ducam te ad dominum meum et audiemus, quis est dominus tuus, de quo tot et tanta presumis. Cum autem coram rege Alexandro ductus fuisset, ait ei rex: Carissime, quis est dominus tuus, de quo talia dicis, quod servus ejus est dominus meus? Ait ille: Dominus meus est racio, servus ejus voluntas, sic est ergo quod tu per voluntatem tuam regnum tuum et non per racionem hucusque gubernasti. Ideo servus domini mei hoc est voluntas est dominus tuus. Audiens hec Alexander ait: Carissime, prudenter respondisti, vade in pace. Ab illa die cepit rex regnum suum racione gubernare et non voluntate. Socrates vero solus forestam intravit et flevit amare pro sua conjuge. Senex quidam venit ad eum et ait: O bone magister, ob quam rem affligitur anima tua: Et ille: Filiam regis sub tali condicione desponsavi, quod quocumque tempore ipsa in societate mea moriatur, ego vitam meam amittam, et jam ad mortem infirmatur, et hec est causa doloris mei. [49] Ait senex: Fac consilium meum et post factum non penitebis; uxor tua est de sanguine regum; cum rex minutus fuerit, uxor tua pectus et ubera liniat de sanguine patris sui, deinde in ista foresta tres herbas invenies, de una ei potionem facies, de aliis duabus unum emplastrum [ponas] ubi dolorem sentit, et si istam doctrinam impleverit, sanitatem perfectam inveniet. Socrates omnia implevit et uxor ab omni infirmitate convaluit. Rex vero cum audisset quod Socrates tam sollicite pro infirmitate filie sue laborabat, eum ad magnas divicias et honores promovit.
Moralisacio precedentis historie. Carissimi, iste rex est dominus noster Ihesus Christus, filia tam pulchra anima ad dei similitudinem creata; istam puellam non diviti sed pauperi Socrati scilicet homini dedit. Job. primo: Nudus egressus sum de utero matris mee etc. Sed carissimi scire debetis, quod sub tali condicione dedit dominus noster Ihesus Christus homini animam, ut si in ejus societate moreretur, per peccatum mortale vitam tuam scilicet eternam amittes. Si ergo anima tua in infirmitatem per peccatum cecidit, fac sicut fecit