Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/390

Haec pagina emendata est
368

et zonam levavit etc. Zona ista est luxuria, quam diabolus projicit ante hominem, cum tamen contra tales dicat Gregorius: Succingite lumbos vestros in castitate. Si ergo succingis te zona luxurie, statim diabolus ante te currit et de bona vita tua te impedit. Quid ergo est faciendum? Certe ut zona luxurie in tres partes frangatur, scilicet in oracionem, jejunium et elemosinam et sic per consequens diabolum vinces. Post hec diabolus loculum ante hominem projicit; scitis quod loculus habet duas cordas ad aperiendum. Cor vero est loculus, quod debet esse clausum inferius inquantum ad terrena, et superius apertum quantum ad celestia ad graciam sustinendam. Due corde, que claudunt, sunt timor dei et pena eterna, per que duo cor hominis clauditur ne intret peccatum. Pila in loculo sepius invenitur in cordibus nostris, scilicet avaricia, cupiditas; quia sicut pila movetur ad omnem differenciam disposicionis, sic et avarus movetur in terra, movetur in mari, non cessat pes ejus currere, nec cor cogitare quomodo et per quam viam bona mundana poterit acquirere. Superscriptio est: Qui mecum[1] ludit i. e. qui cum cupiditate incipit vitam ducere, ut vix aut nunquam poterit sustinere, sicut dicit Seneca: Cum omnia peccata senescunt, sola cupiditas juvenescit. Ideo timendum est de aliquibus qui tantum cum pila ludunt cupiditatis, quod diabolus ipsos occupabit, quia, sicut dicit apostolus, radix omnium malorum est cupiditas. Studeamus ergo [48b] vitam nostram sic in piis operibus dirigere, ut vitam eternam etc.




Cap. 61. (53.)

De premeditatione semper habenda.

Claudius regnavit, qui unicam filiam habebat graciosam et decoram valde; qui cum semel in stratu suo jacuisset, intime de filia sua cogitabat, quomodo eam promovere posset. Ait intra se: Si eam in uxorem diviti stulto tradidero, filiam meam perdam, si vero pauperi sapienti, per ejus sapienciam ei necessaria large acquiret. Erat tunc in civitate quidam philosophus nomine Socrates quem rex dilexerat, vocavit eum et ait: Carissime, numquid tibi placet filiam meam in conjugem accipere? Et ille: Eciam, domine peroptime. Et ille: Ex quo ita est, dabo tibi eam et sub illa condicione, quod si moriatur filia in tua societate vitam tuam amittes; eliges ergo eam accipere vel dimittere? Et ille: Michi bene placet eam accipere sub ista con-

  1. mecum] orig. enim.