Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/387

Haec pagina emendata est
365

deo gracias reddidit et toto tempore vite sue in bona pace vixit et spiritum deo reddidit.

Carissimi, iste imperator potest dici quilibet homo totaliter mundo datus, qui propter divicias et honores in superbia cordis erigitur, sicut alter Nabugodonosor, qui divinis preceptis non obedivit. Vocat milites i. e. sensus, pergit ad venandum mundi vanitates, interim calor intollerabilis i. e temptacio diabolica eum arripit, quod quiescere non potest, quousque in aquis mundanis sit totaliter refrigeratus, ista refrigeracio est detrimentum anime et sic milites i. e. sensus sine custodia hominem demittunt, quocienscunque in aqua mundana balneari intendit. Sed de equo primo descendit, i. e. a fide errat, quia in baptismo firmiter deo promisit adherere et pompis diaboli abrenunciare, sed quam cito totaliter se in aquis mundanis involvit, fidem frangit et hoc est de equo descendere. Deinde deposuit vestes i. e. virtutes, quas in baptismo recepit, et sic nudus miser in mundi vanitatibus jacet. Quid est faciendum? Certe ut alius scilicet prelatus, qui fidem et virtutes habet eum custodire, i. e. vestimenta recipere, quia prelato datur potestas solvendi peccatorem, quociens puro corde ad deum se convertit. Jovinianus cum de aqua exivit etc. Sic miser homo, cum de aqua mundana per dei graciam intendit exire, nullam virtutem inveniet, quia omnes per peccatum perdidit, ergo habet materiam dolendi. Quomodo debent ergo virtutes recuperari? Certe ad domum militis primo debet pergere. Miles iste est racio, que habet te flagellare, quia racio dictat, quod quantum contra deum perpetrasti, in corde tuo hoc emendes, et ideo non poteris teipsum dicere imperatorem i. e. christianum quia opera christiani per peccatum perdidisti; racio ergo te expellit ab omni vicio. Quid ergo est faciendum? Pergas ad castrum ducis scilicet ad conscienciam tuam propriam, que contra te graviter murmurat, donec reconciliatus deo fueris, immo in carcerem te ponit, hoc est in perplexitatem magnam, quomodo et per quam viam deo placere potes et [47] vulnera ab eo recipere i. e. cordis compunctionem, per quam[1] sanguis i. e. peccatum exeat. Deinde ad palacium cordis tui pulsare, i. e. intime cogitare, quomodo et qua de causa contra deum deliquisti. Janitor i. e. voluntas, que est libera, ostium cordis tui habet aperire et te ducere ad primum statum, quem in baptismo recepisti. Canis, qui saltat, ut te occidat etc. est caro tua propria, per quam homo sepius occiditur, nisi deus impediret. Et falco in partica extra fenestram volat etc. i. e. potencia divina non tecum manebit quamdiu in mala vita

  1. quam] orig. que.