Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/386

Haec pagina emendata est
364

me, maledicte, tu non es imperator, sed diabolus in forma hominis. Ille hoc audiens ad terram pre dolore cecidit, crines capitis ac barbe [46] dilaceravit et dixit: Heu michi, quid faciam ego! Hiis dictis recordatus fuit quod in stratu suo exaltatum fuit cor ejus dicens: Estne deus alter preter me? Statim ad fenestram heremite pulsabat et dixit: Amore illius, qui pependit in cruce, confessionem meam audite fenestra clausa. At ille: Michi bene placet. Qui de tota vita sua cum lacrimis est confessus et precipue quomodo contra deum se erexit, dicens, quod non credidit alium deum esse quam seipsum. Facta confessione et absolucione heremita fenestram ejus aperuit et noticiam ejus habebat et ait: Benedictus altissimus, jam novi vos. Paucas vestes hic habeo, induas te et ad palacium perge, et ut spero noticiam tuam habebunt. Imperator induit se, ad palacium suum perrexit, ad januam pulsabat, janitor hostium aperuit et eum satis honorifice recepit. At ille: Numquid noticiam meam habes? Qui ait: Eciam, domine peroptime, sed admiror quod per totum diem hic steti et vos exire non vidi. Ille vero aulam intravit, omnes eum videntes capita inclinabant. Alius imperator erat cum domina in camera. Quidam miles exiens de camera eum intime aspexit et post hec in cameram est reversus ait: Domine mi, est quidam in aula, cui omnes capita inclinant et honorem faciunt, qui vobis in omnibus assimilatur, intantum quod quis vestrum est imperator penitus ignoro. Imperator ille hoc audiens ait imperatrici: Exeas et videas, si ejus noticiam habeas. Ille vero foras perrexit, et cum eum vidisset, admirabatur, statim cameram intravit et ait: O domine, vobis unum denuncio, quod quis vestrum est dominus meus penitus ignoro. At ille: Ex quo sic est, foris pergam et veritatem excutiam. Cum autem aulam intrasset, eum per manum cepit et juxta eum stare fecit, vocavit omnes nobiles in aula existentes cum imperatrice et ait: Per juramentum, quod michi fecistis, dicite, quis nostrum est imperator? Imperatrix primo respondit: Domine mi, michi incumbit primo respondere; testis est michi deus in celis, quis vestrum est dominus meus, penitus ignoro. Et sic omnes dixerunt. At ille: Carissimi, audite me! iste homo est imperator vester et dominus. Nam aliquo tempore contra deum se erexit, propter quod peccatum deus eum flagellavit et hominis noticia ab eo recessit, quousque satisfactionem deo fecit, ego sum [46b] angelus ejus custos anime sue qui imperium custodivi quamdiu fuit in penitencia. Jam ejus penitencia est completa et pro peccatis satisfecit, ammodo ei sitis obedientes, ad deum vos recommendo; statim ab oculis eorum disparuit. Imperator vero