Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/380

Haec pagina emendata est
358

Ait imperator: Et quare octo denarios? Qui ait: Omni die per annum duos denarios teneor dare, quos mutuavi in juventute, duos accommodo, duos perdo, duos expendo. Ait imperator: De istis manifestius debes michi dicere: Cui ait faber: Domine mi, advertite me! Duos denarios omni die teneor patri meo, quia cum essem puer parvulus, pater meus duos denarios super me singulis diebus expendit, jam pater meus in egestate est positus, unde racio dictat, quod ei subveniam in sua paupertate, et ideo omni die duos denarios ei trado; duos alios denarios filio meo accommodo, qui jam ad studium pergit, ut si contingat me ad egestatem pervenire, michi illos duos denarios reddat, sicut ego jam patri meo facio; duos alios denarios omni die perdo super uxorem meam, quia semper est michi contraria, aut proprie voluntatis aut callide complectionis, et propter ista tria quicquid ei dedero, hoc perdo; duos alios denarios super meipsum in cibis et potibus expendo. Levius bono modo transire non potero et istos denarios non possum obtinere sine continuo labore. Jam audistis racionem. Detis ergo judicium rectum! Ait imperator: Carissime, recte respondisti, vade et fideliter ammodo labora! Post hoc cito imperator defunctus est, et Focus faber propter suam prudenciam in imperatorem eligitur ab omnibus, qui imperium satis prudenter regebat. Ipso mortuo inter alios imperatores imago ejus depingitur et ultra caput suum octo denarii.

Carissimi, iste imperator est pater celestis, qui statuit pro lege, quod qui diem primogeniti sui violaret, [43] morte morietur. Dies ista est dies dominica, sive dies festivalis ab ecclesia ordinata, unde in veteri lege ac nova dicitur: Memento, ut diem sabbati sanctifices! Sed heu proh dolor, plures illis diebus peccata majora committunt, quam ceteris diebus! Tales poterunt assimilari cuidam pisci in mari, tamdiu bene est sibi, quamdiu est in mari, sed si contingat a casu, quod saltat supra tempore pluvie, et pluvia eum tangat, incipit mori, nec per multos dies statum ejus poterit recuperare, quousque fuerit de aqua maris saciatus. Eodem modo aliqui, quamdiu sunt per totam septimanam in mari hujus mundi laborantes, tamdiu bene videtur eis; sed si contingat eos diebus festivis ad ecclesiam pergere, et aliquem dulcem sermonem vel missam audire, eis videtur, quod sint in magna angustia, quousque sunt in operibus mundanis refocillati. Virgilius certe, qui statuam fecerat, est spiritus sanctus, qui predicatorem ordinaverat, ut annunciet virtutes et vicia, penam et gloriam. Sed heu et proh dolor jam poterit dicere predicator, sicut statua dixerat: Tempora mutantur. Hoc satis manifeste videmus in primitiva