Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/379

Haec pagina emendata est
357


Cap. 57. (49.)

De perfectione vite.

Titus in civitate romana regnavit, qui statuit pro lege, quod dies primogeniti sui ab omnibus sanctificaretur, et quicumque diem nativitatis filii sui per opus servile violaret, morte moreretur. Promulgata lege vocavit magistrum Virgilium et ait: Carissime, talem legem edidi; verumtamen sepe in occulto poterunt [peccata] committi, ad quorum noticiam pervenire non potero. Rogamus ergo te, ut secundum industriam tuam aliquam artem invenias, per quam potero experiri quales sint illi, qui contra legem delinquunt. Ait ille: Domine, fiat voluntas vestra. Statim Virgilius arte magica statuam in medio civitatis fieri fecit. Statua illa omnia peccata occulta in illo die commissa imperatori dicere solebat, et sic per accusacionem statue quasi infiniti homines erant condempnati. Erat tunc quidam faber in civitate nomine Focus, qui in illo die sicut in ceteris operatus est. Cum autem semel in stratu suo jacuisset, intime cogitavit, quomodo per accusacionem statue multi moriebantur. Mane surrexit et ad statuam perrexit et ait: O statua, statua, per tuam accusacionem multi sunt positi ad mortem. Voveo deo meo, si me accusaveris, caput tuum frangam. Hiis dictis domum perrexit. Hora prima imperator sicut solitus erat nuncios suos ad statuam destinavit, ut ab ea quererent, si aliquis contra legem commisisset. Cum autem ad statuam venissent et voluntatem imperatoris dixissent, ait statua: Carissimi, levate oculos vestros et videte, que scripta sunt in fronte mea. Illi vero cum oculos levassent, tria in fronte ejus clare viderunt, scilicet: Tempora mutantur, homines deteriorantur, qui voluerit veritatem dicere caput fractum habebit. Ite domino vestro nunciate, que vidistis et legistis. [42b] Nuncii perrexerunt et omnia domino suo retulerunt. Imperator cum hoc audisset, precepit militibus suis, ut se armarent et ad statuam pergerent, et si aliquis contra statuam aliquid faceret, eum ligatis manibus et pedibus ad eum ducerent. Milites ad statuam perrexerunt, dicentes: Placet imperatori, ut ostendatis illos, qui contra legem commiserunt, et quales erant illi, qui minas fecerunt. Ait statua: Focum fabrum accipite! Ille est qui in singulis diebus legem violat et michi minas facit. Illum comprehenderunt et coram imperatore duxerunt. Ait imperator: Carissime, quid est, quod audio de te? quare legem editam violas? Ait ille: Domine, legem illam servare non possum, quia omni die octo denarios oportet me habere, et illos sine labore non potero acquirere.