Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/378

Haec pagina emendata est
356

credi potest abhorrui tantum quod comedere non poteram. Cum vero in lecto positus fuissem, duos juvenes pendentes in angulo camere vidi, et tantus timor me invasit, quod dormire non poteram, et ideo dei amore permittatis me transire. Ait princeps: Carissime, vidisti uxorem meam nimis pulchram et caput defuncti ante eam. Racio est talis: iste enim cujus erat caput fuit quidam dux nobilis, qui uxorem meam sollicitavit et cum ea concubuit et pariter adinvicem commisceri perspexi, gladium arripui et caput ejus amputavi, unde in signum verecundie singulis diebus illud caput ante eam pono, ut ad memoriam reducat peccatum quod commisit. Filius vero defuncti illos duos juvenes cognatos meos in camera pendentes occidit, ideo omni die corpora eorum visito, ut fiam magis fervens sanguinem eorum vindicare. Cum autem adulterium uxoris recolo et mortem juvenum ad memoriam reduco, nullum gaudium habere potero. Vade ergo carisssime in pace et ammodo vitam hominis cujuscumque non judices, quousque plenius tibi de veritate constiterit. Mercator ei valefecit et ad mercandum perrexit.

Carissimi, princeps iste est quilibet homo christianus bonis virtutibus per virtutem baptismi ditatus, qui debet habere pulchram familiam, scilicet sensus interiores et exteriores sine macula peccati, qui debent homini ministrare et sepius ad venandum pergere i. e. opus meritorium operari. Mercator iste est bonus prelatus vel confessor discretus, qui tenetur tali associari, domum cordis sui visitare et bonas virtutes ibidem plantare, sicut fecerat Christus duobus peregrinis venientibus ad Emaus, qui domum hospicii intravit etc. Uxor tam formosa est anima ad dei similitudinem creata, que debet in mensa juxta prelatum sacre scripture collocari, ut addiscat ea que sunt salutis; sed sepius ista anima per diabolum adulteratur, quando peccatum mortale committit. Quid ergo est faciendum? Extrahe gladium lingue et ora ad deum intime! Unde psalmista: Lingua eorum gladius acutus. Per istum gladium lingue cum cordis contricione et oris confessione poteris [hunc diabolum] devincere et hoc est caput ejus amputare et ante oculos [42] cordis tui semper ponere, quoniam graciam tibi dabit deus eum devincere, penitenciam perfecte agere, i. e. opus misericordie. Duo juvenes in camera pendentes, quod occidit adversarius tuus, sunt dilectio dei et proximi, qui erant exstincti per peccatum primi parentis, et ideo semper debes eos in camera cordis tui tenere, ut deum tota mente, tota anima diligas et semper in ejus timore permaneas, quia nescimus, si amore vel odio digni sumus, et ad memoriam reducere, quantum deus pro nobis sustinuit in cruce.