consurge, Iherusalem! Solve vincula colli tui, captiva filia Sion! Illa vero renuit venire et dixit: Domine, libenter redirem, sed non possum. Quare? quia tu dixisti per Jeremiam: Si vir habuerit uxorem et illa fornicata fuerit cum altero, dabit illi vir ille libellum repudii, et non revertetur ad eam ultra. Ergo non audeo reverti ad te; quid ergo faciam? Tua sunt verba: Qui justus es et juste judicas omnia. Quomodo ergo ad te redire potero? Respondit dominus per Ysaiam prophetam: Numquid abbreviata est manus mea, ut salvare nequeam? Absit hoc! Sed sicut dixi per Ezechielem: In quacumque hora peccator ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Et licet fornicata sis, tamen ad me revertere, et ego ricipiam te, ut dicitur in canticis: Revertere, revertere, Sunamitis etc. Revertere reconciliando te [40] deo patri, revertere reconciliando te dei filio, revertere reconciliando te spiritui sancto, revertere reconciliando te angelis, quorum consorcium tu perdidisti! Illa respondit: Quod signum michi dabis, quia recipies me? Ait dominus: Pete tibi signum in profundum inferni, sive in excelsum supra. At illa dixit: Non petam, sed veniat dilectus meus ad me et osculetur me osculo oris sui, ut sim secura, quod me in graciam suam recipiat. Cui dominus: Si mulier oblita fuerit infantuli sui, ego numquam tui obliviscar, ego cogito cogitaciones pacis et non afflictionis, et ideo consilium habebo. Dominus vero habuit consilium secretum cum tota curia celesti, quem mitteret pro liberacione sponse sue, et neque inter angelos neque inter homines invenit aliquem, qui dignus esset sponsam suam redimere. Angelus dicebat: Ego libere condicionis sum, illa servilis, quare ego deformarem condicionem meam? Homo dicebat: Non sum dignus pati pro sponsa tua, quia sum peccator. Hoc videns dominus misit ad sponsam suam qui diceret: Quid faciam, quia salvator non est tibi, qui velit vel possit salvare te? Illa hec audiens flevit, quod neque in celo neque in terra aliquis inventus est, qui eam liberaret. Pater vero misericordiarum et deus totius consolacionis consolabitur eam dicens: Iherusalem, sponsa mea, civitas mea, noli sic flere, quia cito venit salus tua. Quare merore consumeris? Numquam consiliarius non adest tibi, quia innovavit te dolor. Salvabo te et liberabo te, noli timere! Surrexit ergo filius ante patrem et dixit: Ecce ego paratus sum pro sponsa mea pati, ego feci, ego faciam, ego portabo, ego salvabo. Cui pater: Vade in hac fortitudine tua et libera filiam meam sponsam tuam de carcere Madian hoc est diaboli. Hec audiens Justicia allegavit contra fratrem suum, supervenit Veritas et tenuit cum Justicia, sed Misericordia cum fratre suo tenuit, et Pax quarta soror fugit, quia non
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/375
Haec pagina emendata est
353