Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/374

Haec pagina emendata est
352

peccatrice, que deliquit, quia pro commisso multum dolet, et si ei misericordiam non feceris, non ero Misericordia filia tua. Quarta soror, scilicet Pax, cum audisset tantam discordiam inter sorores, totam terram voluit derelinquere et fugam peciit. Hoc facto Justicia et Veritas exhibuerunt gladium et regi tradiderunt dicentes: Domine, ecce gladius justicie ad occidendum illam meretricem, que nos et fratrem nostrum confundit. Misericordia hoc videns gladium a manibus earum[1] arripuit et ait: Satis diu regnastis et vestram voluntatem obtinuistis. Modo tempus est, ut exaudiar a patre meo; ego sum filia sua sicut et vos. Respondit Justicia: Verum est, multo tempore regnavimus et adhuc volumus regnare. Verumtamen ex quo inter nos est tanta discordia, vocetur frater noster, qui sagax est in omnibus, et inter nos judicet. Et sic factum est. Filius vero cum venisset et audisset altricaciones inter eas, quomodo Justicia et Veritas ex una parte vindictam pecierunt, Misericordia veniam, ait: Carissime sorores, propter vestram discordiam soror nostra a patre nostro predilecta, scilicet Pax, totum regnum dimisit. Hoc nullo modo [39b] volo pati, quia pro sponsa mea adultera paratus sum pati supplicia. Ait Justicia: Si hoc feceris, tibi contradicere non possumus. Dixit ergo ad Misericordiam: Tu laboras pro sponsa mea, ut reducatur, si vero eam reducam, et iterum fornicata fuerit, intendis iterato pro ea intercedere? At illa: Non, nisi penituerit. Audiens hec filius Pacem sororem suam reduxit, et fecit sorores adinvicem osculari. Facta concordia filius de regno descendit et bellum pro sponsa dedit et eam cum omni honore ad regnum patris sui reduxit. Et sic ambo vitam in pace finiverunt.

Carissimi, rex iste est pater celestis, filius tam sapiens est dominus noster Ihesus Christus, sponsa tam pulchra est anima ad dei similitudinem creata, quatuor sorores justicia, veritas, misericordia et pax. Anima cum servo domini i. e. cum diabolo adulterata est, quando ei consensit, et ideo eam dominus suus dimisit. Post hec pius sponsus dedit ei libellum repudii et dimisit eam et privavit eam omni honore suo, quo erat constituta super opera manuum domini, sicut ait Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Dedit eciam ei ducatum i. e. paradisum et illum eciam ab ea abstulit et in miseriam hujus mundi posuit, unde: In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Unde Bernardus conqueritur et dicit: Memento nobilitatis tue, pudeat dejeccionis tue. Ipse vero dominus misertus sponse sue misit ad eam nuncium, qui revocaret eam et diceret: Elevare, elevare, consurge,

  1. earum] orig. eorum.