Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/371

Haec pagina emendata est
349

Sic ego presides diu in officio teneo, qui rebus ditati subditis magis parcant, novi autem et vacui deserta justicia subditos iniquis exactionibus et vexationibus magis ledunt.




Cap. 52. (147.)

De fidelitate.

Refert Valerius, quod Fabius redemerat captivos Romanorum promissa pecunia, quam cum senatus dare nollet, ipse fundum unicum habens vendidit et promissum premium solvit, volens se pocius patrimonio privare, quam propria fide inopem esse.

Carissimi, Fabius iste est dominus noster Ihesus Christus, qui ob captivos, scilicet totum genus humanum a diabolo captum non pecuniam sed proprium sanguinem dedit in precium, volens se pocius patrimonio scilicet vita propria privare, quam genus humanum dimittere.




Cap. 53. (148.)

De bonis rectoribus non mutandis.

Valerius Maximus refert, quod cum omnes Syracusani mortem Dyonisii optarent regis Sicilie, quedam femina senectutis ultime sola matutinis horis deos oravit, ut sibi rex superstes fieret in hanc vitam, cujus oracionis causam Dyonisius admirans ab ea quesivit. Que respondit: Cum essem puella, gravem tyrannum habens eo carere cupiens secundum recepi, quo iterum carere cupiens tercium recepi; timens ergo deteriorem tibi succedere; ideo pro vita tua omni die rogo. Dyonisius hec audiens amplius molestiam non fecit.

Moralizacio. Carissimi, in veteri testamento deus erat valde austerus et nulli parcebat, quia oculum pro oculo, dentem pro dente etc., sed modo per carnem nostram, quam asumpserat, factus est nobis pius ac propicius, et ideo continue orare debemus, ut nullum alium dominum habeamus, quam dominum nostrum Ihesum Christum, qui nobis prestare dignetur etc.




Cap. 54. (149.)

De regno celesti.

Imperator Fredericus secundus unam portam marmoream construxit miro opere super pontem aque fluentis prope Caponam, in