Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/362

Haec pagina emendata est
340

Carissimi, miles est Christus filius dei, qui pro nobis pugnavit contra diabolum et victoriam obtinuit. Uxor est anima [sibi] per baptismum conjuncta. Osee secundo: Sponsabo te michi in fide. Sed uxor ista sepissime plus alium diligit, quam virum suum i. e. deum, et hoc satis bene poterit experiri et probari in istis diebus, si quis loquatur sicut faciunt viri ecclesiastici verbum dei predicando, salutem anime pronunciando, statim a multis odiosus erit, et quicquid dixerit pro tedio et desolacione habebunt. Et quare? Quia pulsus cordis preponit amorem i. e. delectacionis carnis et mundi ante dei amorem contra sacram scripturam, que dicit: Ante omnia deum deligere debes. Sed si quis de mundi vanitatibus et de hiis que diligunt aliquid inceperit[1] dicere, statim jucundi et leti sunt vel faciunt ut eis videatur in talibus tempus breve quamvis tota die sedeant.




Cap. 41. (40.)

De victoria Christi et caritate ejus nimia.

Cosdras imperator Atheniensium contra Dorenses pugnaturus congregavit exercitum, et super eventu belli consuluit Apollinem. Cui responsum est, quod aliter non vinceret, nisi ipse gladio interiret hostili. Dorenses hoc audito dixerunt, ne quis lederet corpus regis [35b] Cosdri. Quod postquam Cosdras cognovit, mutato regis habitu arma accepit et exercitum penetravit. Quod videns unus militum cum lancea eum usque ad cor penetravit et sic per mortem suam populum suum de manibus inimicorum suorum liberavit. Tandem de morte ejus factus est planctus magnus ex utraque populi parte.

Carissimi, sic dilectus dominus noster Ihesus Christus consulto deo patre, quod genus humanum non posset redimi, nisi si ipse moreretur, venit pugnaturus in bello isto contra diabolum. Et scies quod agnosceretur, mutavit habitum suum quando naturam humanam assumpsit I. Cor. primo: Si cognovissent, numquam dominum glorie crucifixissent. Imminente vero die belli unus militum stans juxta crucem cum lancea eum usque ad cor penetravit, et sic per mortem suam totum genus humanum morte juste adjudicatum liberavit. De cujus morte dolor est ex utraque parte, hoc est demones multum dolebant, quod per ejus mortem genus humanum erat salvatum, ex alia parte tristes erant apostoli de nece sui domini.



  1. inceperit] orig. inceperint.