Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/358

Haec pagina emendata est
336

tinctus cinis erit corpus nostrum. Et sequitur: Postea erit oblivio, et nemo habebit memoriam operum nostrorum. Et si iste cinis sit in memoria, temptacionem impediet, ne procedat ad actum. Si mundus te temptat per vanitatem, adhibe istam medicinam: considera diligenter ipsius ingratitudinem, et nunquam sibi serviendi habebis voluntatem; nam ita ingratus est mundus, quod licet per totam vitam tuam illi fideliter servias, nichil apportare tecum te permittit nisi peccatum. Est enim de mundo, sicut de perdice. Perdix habens pullos suos, sciens venatorem appropinquare nido, ut venatorem retrahat a pullis venit prope venatorem et fingit se posse non volare; quod venator credens esse verum, insequitur paulatim. Illa volat et ipse post illam vadit sperans illam capere, et sic semper facit, donec elongatus est a pullis; et sic decipitur venator, quod nec perdicem nec pullos habet. Sic est de mundo. Venator, qui nido pullorum appropinquat, est bonus Christianus, qui victum et vestitum et alia cum labore acquirit. Sed mundus hominem non libenter sustinet, tali applaudit [33b] et simulat, ac si sequi velit, et semper cum honore manere; quod videns homo sepe ab operibus bonis recedit et mundi vanitatem sequitur, et tunc mundus illum ab amore dei et bonis operibus elongat. Deinde mors illum subtrahit a seculo, et manet ille miser deceptus, quia non habet mundum, quem sequebatur, nec fructum bonorum operum, a quibus elongatur. Ecce quomodo mundus suis servitoribus reddit mercedem. Et hoc est, quod dicit Jacobus ii: Totus mundus in maligno positus est. Omne, quod est in mundo, aut est superbia vite et reliqua. Tercio, si te temptaverit diabolus, adhibe istam medicinam: habeas in memoria passionem Christi, per quam superbus ceditur et non habet potestatem resistendi. Unde apostolus: Induite vos armatura dei ut possitis stare etc. Unde refert Solinus de mirabilibus mundi, quod Alexander equum quendam habuit, qui vocabatur Bucefalus, cujus erat consuetudo, quod quando erat armatus et paratus ad bellum, nullum sessorem retinebat nisi solum Alexandrum; sed si quis alius eum ascenderet, statim projecit eum a se; quando vero non erat armatus, famuli super eum sedere permittebantur. Sic homo armatus Christi passione nullum recipit in corde, nisi imperatorem deum omnipotentem, sed si aliqua temptacio diaboli cor suum ascendere velit, statim virtute passionis Christi habet potestatem dejiciendi eam. Si vero ista careat armatura dei, statim pronus erit ad omnes temptaciones recipiendas. Studeamus ergo bonis virtutibus armari, ut tandem perveniamus ad gloriam.