Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/357

Haec pagina emendata est
335

Dic michi in principio, quid est homo. Ait ille: Homo est miser toto tempore vite sue. Vide principium tuum, medium et finem et invenies, quod plenus es miseriis. Unde Job: Homo natus de muliere etc. Si respicis principium, invenies te pauperem et impotentem. Si medium, invenies mundum angustiantem et forte animam tuam condempnantem. Si finem, terram te suscipientem. Et ideo, domine mi rex, non habeas memoriam superbiendi. Ait rex: Magister, quero a te quatuor questiones, quas si bene solveris, te ad dignitates et divicias promovebo. Prima questio est:[1] Quid est homo? Secunda: Cui est similis? Tercia: Ubi est? Quarta: Cum quibus sociis est? Ait philosophus: Domine, ad primam questionem respondebo. Quando queris: Quid est homo? dico, quod est mancipium mortis, hospes loci, viator transiens. Mancipium dicitur, quia manum mortis evadere non potest, quia mors omnes labores et dies rapit, et secundum quod meruit habebit premium vel supplicium. Item homo est hospes loci, quia oblivioni traditur. Item est viator transiens; sive dormiendo, sive vigilando, sive comedendo, sive bibendo, sive aliud faciendo semper ad mortem currit. Ideo debemus per viam nobis providere de victualibus, scilicet de bonis virtutibus. Secunda questio est: Cui est homo similis? Dico, quod similis est glaciei, quia propter calorem cito dissolvitur. [33] Sic homo, de terra et de elementis compaginatus, per calorem infirmitatis cito dissolvitur et corrumpitur. Item similis est pomo novo, quoniam sicut pomum novum pendens in arbore, cum debet ad crementum debitum venire, modico verme interius exorto corroditur et subito corruens inutile efficitur. Sic homo in puericia sua crescens subito oritur infirmitas interius et anima expellitur et corpus corrumpitur. Unde ergo superbit homo? Tercia questio est: Ubi est homo? Dico, quod in bello multiplici, scilicet contra mundum, diabolum et carnem. Quarta: Cum quibus sociis est homo? Respondeo, quod cum septem sociis, qui eum continue molestant, qui sunt fames, sitis, calor, frigus, lassitudo, infirmitas et mors. Prepara[2] ergo animam contra diabolum, mundum et carnem, quorum bella, id est tentaciones sunt diversa. Et ideo diversimode preparanda est anima, ut resistet. Caro enim temptat nos per luxuriam et voluptatem, mundus per diviciarum vanitatem, diabolus per superbie vilitatem; si ergo caro te temptat, istam adhibe medicinam: habeas in memoria, quod caro, que te provocat ad peccatum, vertetur in cineres die et tempore ignoto, et anima pro ejus delicto penam eternam sustinebit. Sapiencie ii: Ex-

  1. questio est] orig. questione.
  2. Prepara] orig. Propono.