Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/356

Haec pagina emendata est
334

profunditate, non poterat esse tranquillitas maris. Eodem modo, quamdiu peccatum hospitatur in corde hominis, racione cujus consurgit tempestas magna, dum contra deum murmurat consciencia, tranquillitas esse non potest, donec Jonas ex navi et peccatum ex corde expellatur et cessabit tempestas id est remorsus consciencie, quando peccatum in profundo inferni demergatur. Ideo non sustineamus yrundinem id est peccatum in corde, sed desideremus vitam eternam obtinere, ad quam.




Cap. 35. (34.)

De pacis reformatione et vindicta eam dissipantium.

Legitur in gestis Romanorum, quod talis erat consuetudo, quod cum formari deberet aliqua pax inter magnos, inter quos discordia erat, ascendebant montem magnum et altum et ducebatur agnus et occidebatur et in conspectu eorum sanguis ejus effundebatur in pacis reformacionem, in signum quod quicumque illorum pacem dissiparet, de eo magna vindicta reciperetur et sanguis ejus effunderetur.

Carissimi, magni domini fuerunt deus pater et homo. De deo dicit Psalmista: Magnitudinis ejus non est finis. De homine, qui ad [32b] imaginem dei factus est, Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Inter istos magnos erat discordia, intantum quod quotcunque moriebantur, ad infernum descenderunt. Postea facta est pax magna inter deum et hominem, in cujus pacis reformatione ducebatur agnus id est Christus super montem calvarie, ubi occidebatur et effundebatur sanguis ejus in signum, quod quicunque eorum pacem dissiparet, de eo maxima vindicta reciperetur et sanguis ejus effunderetur. Ideo si pactum cum deo fregeris, gravis vindicta sequeretur. Quantam vindictam credis te habere, si ea, que in baptismo promisisti, fregisti.




Cap. 36. (35.)

De cursu vite hominis.

Legitur de quodum rege, qui ante omnia naturam hominis desiderabat scire. In cujus imperio erat quidam philosophus sagax valde, de cujus consilio operati sunt multi. Rex cum de eo audisset, nuncium ad eum direxit, ut sine ulteriore dilacione ad eum veniret. Philosophus, cum voluntatem regis intellexisset, venit ad regem. Ait ei rex: Magister, a te sapienciam et doctrinam volo audire.