Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/349

Haec pagina emendata est
327

sim canicula. Que ait: Cito pro illo juvene mitte et voluntatem suam sine ulteriori dilacione facias. At illa: Rogo sanctitatem tuam, ut pergas ad eum et tecum ducas. Scandalum enim posset esse, si alius ad eum accederet. Cui vetula: Tibi compacior et libenter tibi eum adducam. Perrexit et juvenem secum duxit, et cum domina dormivit. Et sic per vetulam domina adulterium commisit.

[Moralizacio.] Carissimi, iste miles est Christus, uxor casta et decora anima per baptismum lota, cui dedit deus liberum arbitrium et sue voluntati tradidit, quando de hoc mundo ad patrem[1] ascendit. Mulier ista scilicet anima invitatur ad convivium, quociens inclinatur ad carnalem concupiscenciam. Quia convivium hominis carnalis est semper in deliciis vivere. Statim juvenis id est mundi vanitas eam inquantum potest allicit, ut ei adhereat. Si vero non consenserit, adest vetula scilicet diabolus, qui circuit querens quam devoret animam scilicet principaliter quantum potest sollicitat ut peccato consenciat. Et quomodo? Certe ostendit sibi caniculam flentem. Canicula est spes longe vite et nimis de dei misericordia presumere, quam multi habent intantum quod cito ad peccatum declinatur. Quia sicut canicula ista ex sinapi lacrimabatur, sic spes sepius animam affligit, ne ad veritatem attingat intantum quod homo peccato consentit. Si ergo volumus castitatem anime servare et mundi decepcionem precavere, fugiamus [29] mundum summopere, quia omne quod est in mundo aut est superbia vite aut concupiscencia oculorum aut concupiscencia carnis, et ideo summum remedium est illum derelinquere, si volumus premium eternum obtinere.




Cap. 29. (28.)

Notabile de judicibus malis.

Erat quidam imperator, qui statuit pro lege, quod sub pena gravi quilibet judex recte judicaret, et si contrarium faceret nullo modo misericordiam inveniret. Accidit casus, quod quidam judex muneribus corruptus falsum judicium dedit. Imperator cum hoc audisset, servis suis precepit, ut eum excoriarent. Et sic factum est. Pellem ejus in loco, ubi judex sedere deberet, posuit ad significandum, quod ille judex cogitaret, quod amplius falsum judicium non daret. Rex vero filium judicis defuncti judicem constituit dicens ei: Sedebis super pellem patris tui, ut judices populum meum. Si

  1. patrem] orig. petrem.