Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/347

Haec pagina emendata est
325

perent. Canis vero est caro misera, que die ac nocte nititur spiritum perturbare et animam occidere. Unde de necessitate requiritur, quod tribus cathenis sit caro continue ligata, scilicet per timorem dei, per ejus amorem et pudorem peccandi. Propter timorem, quia deus est justus et juste peccatorem judicat ad penam perpetuam. Hec est cathena prima, cum qua caro misera ligetur, ne deum offendat et salutem propriam perdat. Secunda cathena est amor dei, quia homo tenetur, ipsum super omnia diligere, eciam plus quam seipsum. Propter ejus amorem teipsum debes refrenare a viciis et concupiscenciis cavere. Et quare debes ipsum intantum diligere? Certe quia te creavit, te plasmavit, te ad similitudinem suam fecit, te redemit et vitam eternam dabit. Tercia cathena est pudor hominis[1] peccare in conspectu dei, quia omnia videt, eciam minimam cogitacionem, quam in corde habes. Propter ista tria homo debet seipsum cohibere et nullo modo deum per peccatum offendere. Senescallus est homo, cui tradidit animam cum quinque sensibus et carnem sicut dedit ad regendum, ut pro eis respondeat, quando dominus noster Ihesus Christus ad judicium venerit. Sed miser homo, qui non diligit deum, cathenas frangit, quia postponit dei timorem, non curat cogitare, quod justo judicio hominem eternaliter dampnat. Postponit dei amorem, non curat pensare, quanta judicia amoris ei ostendit, quod eum de nichilo plasmavit, ad ejus similitudinem fecit, eum sua imagine divina decoravit, pro eo se humiliavit, naturam nostram assumpsit, proprio sanguine eum redemit, nec pudorem peccandi coram domino deo suo habuit. Omnia in contrarium perpetrat et animam suam occidit. Ideo cum venerit dies judicii, tunc apparebit peccator et non poterit ad objecta respondere, et tunc deus tradet eum tortoribus infernalibus, sicut ipse testatur Mathei xxv: [28] Ite maledicti in ignem eternum. Studeamus ergo ante omnia[2] animam a peccato custodire, si desideramus ad vitam eternam pervenire.




Cap. 28. (27.)

De inexecrabili dolo vetularum.

Imperatrix quedam erat, in cujus imperio erat quidam miles, qui nobilem uxorem et castam atque decoram habebat. Contingit, quod miles ad peregrinandum perrexit, sed prius uxori dixerat: Nullum custodem ultra tibi dimitto, quia satis credo, quod non indiges.

  1. hominis] orig. homini.
  2. omnia] orig. omina.