Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/346

Haec pagina emendata est
324


Cap. 27. (26.)

De justa remuneracione.

Quidam imperator erat dives valde ac potens, qui unicam filiam habebat pulchram valde et oculis hominum graciosam, quam miro modo dilexit, intantum quod quinque milites pro sua custodia[1] assignavit. Milites vero isti quasi continue armati incedebant et certam prebendam singulis diebus de thesauro regis pro custodia filie accipiebant. Rex vero quendam senescallum et canem habebat, quos multum dilexit. Canis vero tribus cathenis erat ligatus, quia valde crudelis erat, et quos poterat apprehendere occidit. Accidit semel, quod cum rex in stratu suo jacuisset, terram sanctam visitare proposuit. Mane surrexit et senescallum ad se vocari fecit et ait ei: Terram sanctam visitare volo. Sub tua custodia filiam meam unicam cum militibus dimitto et canem quem diligo. Precipio tibi sub pena capitis, quod nullum defectum filia mea habeat. Omnia necessaria militibus secundum quod decet ministres, canem vero continue in cathena habeas et ei non laute administres, sed pocius famem sustineat, ut sic ejus crudelitas atque ferocitas annichiletur. Senescallus vero omnia adimplere fideliter promisit. Rex vero terram sanctam adiit, et senescallus omnia que promisit et totum preceptum in contrarium egit. Nam canem de melioribus cibariis semper pavit, nec eum sicut debuit custodivit, puelle necessaria subtraxit et milites prebenda privavit, intantum quod dispersi et vagabundi per mundum ibant, puella sine custodia sic relicta plorans et ejulans[2] ambulabat in aula sola. Canis cum eam solam vidisset, tres catenas fregit, cum quibus ligatus fuit et puellam occidit, de cujus morte factus est planctus magnus in civitate. Rex vero cum audisset de morte filie sue, commota sunt omnia viscera ejus et senescallum ad se vocari fecit, et cur et qua de causa filiam suam sine custodia dimisit et milites sine prebenda et canem contra preceptum ejus [27b] pavit, quesivit. Ille vero obmutuit, nec aliquid pro ejus excusacione allegavit. Rex vero tortoribus precepit, ut ligatis pedibus et manibus eum in fornacem ardentem projicerent. Omnes regem laudabant, quod tale judicium dedit.

[Moralizacio.] Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, filia tam pulchra est anima ad dei similitudinem creata, pro cujus custodia quinque milites, id est quinque sensus ordinavit, ut continue bonis operibus essent armati et prebendam gracie dei reci-

  1. custodia] orig. custodie.
  2. ejulans] orig. ejulens.