Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/344

Haec pagina emendata est
322

fideliter ei concessit. Peregrinus bellum attemptans tyrannum devicit et ipse in bello usque ad mortem vulneratus est. Puella cum de morte ejus audisset, fecit quod promisit, baculum et peram in cameram suam ante lectum suum pependit. Accidit, quod per regna et castra fama volabat, quod ista nobilis domina omnia regna amissa recuperasset. Hec audientes tres reges ad eam venerunt cum magno apparatu, ut eam visitarent et in uxorem peterent. Illa statim ornavit se et in occursu illorum ambulabat eosque satis honorifice recepit, intra se cogitabat: Si forte isti tres reges cameram intrare proponunt, erit michi opprobium, si ante lectum meum invenirent[1] peregrini peram et baculum, et jussit ea amoveri nec ultra ibi comparere. Sic pacti sui oblita et ingrata facta est.

[Applicacio.] Carissimi, domina ista est anima humana, tyrannus est diabolus, qui eam privavit hereditate regni celestis per multa tempora, unde ipsa multum dolebat. Nec mirum, quia in inferno diu posita erat, donec peregrinus venerat, scilicet Christus, qui de celo descendit in peregrinacionem istius mundi. Pera ejus caro mundissima, in qua latuit divinitas, in qua recepit vulnera. Baculus est lignum crucis, in quo pependit pro nobis peccatoribus. Unde pro anima fecit victoriam feria sexta, ut te liberaret a pena, et ut ibi restituerentur omnia amissa. Petit ergo instanter a te, ut pro ejus amore peram et baculum custodias, hoc est ut recentem memoriam continue de ejus passione habeas infra cameram cordis tui. Tres reges sunt diabolus, mundus et caro, qui veniunt ad hominem suggerendo, delectando, consenciendo. Miser [26b] homo non premeditatus de futuris ornat se cum viciis et concupiscenciis et occurrit eis, quam cito consentit; et sic amovet a memoria Christi et per consequens oblitus est dei. Studeamus ergo ejus beneficia recolere, si volumus ad eternum bravium pervenire.




Cap. 26. (25.)

De humilitate.

Regina quedam nobilis de servo rustico concepit filium. Filius post hoc viciose et male se habuit in conspectu principis patris sui putativi. Princeps vero a regina diligenter quesivit, an filius suus esset. Qui tandem per confessionem regine inveniens, non esse filium suum, nolens tamen propter hoc eum privare regno, regnum suum

  1. invenirent] orig. invenirint.