Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/338

Haec pagina emendata est
320

volunt deificare et glorificare semetipsos vel alios consimiles. Ponunt statim quoddam idolum coram oculis prelatorum, faciens signum silencii, ita videlicet, ut nullus audeat eos arguere, nec de eorum factis exprimere veritatem, sed magis eorum errores dissimulare vel pocius magnificare, ut sic propter defectum contradiccionis videantur apud populum esse justi. Et certe istud idolum est timor mundanus, propter quem nullus audet dicere veritatem, nec mori propter veritatem, nec nimiam persecucionem sustinere, immo propter istud idolum illi, quorum principaliter interest, pro suo grege mori, fiunt ita timidi sicut lepores; immo, quod pejus est, ipsi fiunt aliis idolum silencii, quia, si ipsi non essent, alii[1] defenderent veritatem. Deum igitur qui est veritas, pre oculis habeamus in omnibus operibus nostris et deus nos liberabit et ducet ad vitam eternam. Ad quam etc.




Cap. 23. (22.)

De spirituali medicina.

Beatus Augustinus refert, quod mos antiquus erat, quod corpora imperatorum post mortem eorum comburerentur et cineres in eminenciori loco collocarentur. Contigit autem, quod quidam moriebatur, cujus cor non poterat comburi; multis autem super hoc mirantibus, omnes rhetores et sapientes illius provincie citaverunt, et ab eis causam inquirentibus tandem dixerunt, quod imperator fuit intoxicatus, et propter latens venenum accendi non poterat cor ejus. Tunc illi extrahentes cor de igne, apposuerunt [25b] tiriacam, sicque venenum fugaverunt; et cum iterum cor in ignem poneretur, mox in cineres est redactum.

[Moralizacio.] Carissimi, sic spiritualiter de hominibus veneno peccati mortalis intoxicatis impossibile est, ut eorum corda igne spiritus sancti accendantur, nisi per tiriacam i. e. per confessionem et contricionem prius peccati macula deleatur.




Cap. 24. (23.)

De suggestione diaboli per temporalia.

De quodam mago narratur, qui habuit quendam ortum pulcherrimum, in quo erant tot flores redolentes, tot fructus suaves, tot divicie et delicie, quod valde delectabile fuit ibi esse. Hunc locum num-

  1. alii] orig. ipsi.