gando, ponuntur in cordis tui lecto te probare, sicut fecerat Iob; sed resiste fortiter, et cum gladio penitentie eas deleas, ut dicitur in figura hujus, quod Absolon persequens patrem per capillos suspensus est in quercu, et Joab infixit tres lanceas in corde suo. Quercus ista est concupiscentia, capilli carnalia desideria, vulnus transiens est caro moriens, Joab diabolus, tres lanceas dum vivit, scil. cogitationes, operationes et consuetudines, et in morte tres angustias, scil. iram dei, quem offendit, carenciam celi, quod amisit, penam infernalem, quam meruit. Istos parentes debes occidere gladio penitentie, et post hec ad flumina sacre scripture pergere et ibi domum salutis erigere scil. orationem, jejunium et elemosinam perpetrare, et sic per consequens deum in lecto cordis tui poteris requirescere et ad vitam eternam pervenire ad quam etc.
Cap. 19. (18.)
De peccato superbie.Legitur in gestis romanorum, quod erat quidam princeps Romanorum nomine Pompejus. Hic duxerat filiam cujusdam nobilis, qui Cesar vocabatur. Hi duo convenerunt inter se, quod tocius orbis dominum suo imperio subjugarent. Accidit quod Pompejus mitteret Cesarem ad expugnandum plagas diversas, quia juvenis erat et ipsum decuit laborare, ipse autem tamquam principalis civitatem romanam a plagis illis[1] custodiret, prefixitque sibi tempus redeundi sub spacio quinque annorum; quod si non faceret, jure suo perpetuo privaretur. Cesar autem collegit exercitum et ad illas partes perrexit. Et inveniens homines bellicosos, quos non poterat in prefixo termino superare, malens Pompejum offendere quam bellum dimittere, ex capite proprio[2] alienavit se aliis quinque annis; quod graviter portabat Pompejus, interdixit sibi civitatem romanam ita, quod non auderet ad eum ulterius appropinquare. Cesar vero finito bello iter arripuit versus Romam, venit per quandam aquam cum exercitu suo, que quidem aqua vocabatur Rubicio, et ibi apparuit ei quedam imago magna stans in medio aque et loquebatur ei dicens: Cesar, si venias pro pace romana, liceat tibi usque huc venire, sin autem, non presumas intrare. Cui Cesar respondit: Semper militavi et paratus sum, omnes labores sustinere pro honore et commodo civitatis romane ampliando, et semper hoc volo, diis meis testibus, quos adoro. Hiis dictis imago disparuit. Post hec statim Cesar percusso dextrario flumen transivit, sed